Superioribus diebus cum pro pace inter ⌊caesareae maiestatis⌋ subditos et ⌊Lubecenses⌋ concilianda ⌊Hamburgum⌋ una cum aliis quibusdam venissemus, non vulgarem, cum magnifico domino ⌊Ioanne a Werde⌋, consule Dantisco et legato regio, familiaritatem coniunximus, quam mutuis etiam conviviis confirmavimus. Et quia inter cetera nobis retulit magnam inter Reverendissimam Paternitatem Vestram et ⌊ipsum⌋ esse amicitiam, occasionem nobis praebuit, ut has litteras Reverendissimae Paternitati Vestrae scriberemus, in quibus significaremus, quanti ille a nobis factus et quam plurimum amatus fuisset. In quo, an divinum ingenium, sive Atticam eloquentiam, sive summam rerum omnium gerendarum industriam, praeter morum civilitatem mira humanitate coniunctam, potius admiremur, facile non reperimus. Omnem movit lapidem nihilque reliquit intelatum, sed ita obstinata sunt ⌊Lubecensium⌋ corda, ut nec regis auctoritas, nec talis viri eloquentia vehemensque opera et studium vel paululum quoddam apud obstinatam istam plebem promovere potuerit. Discessimus igitur rebus infectis, ⌊Lubecensium⌋ morositate coacti. Quae omnia, ut accederint ordine ⌊dominus Ioannes⌋ significabit Reverendissimae Dominationi Vestrae.
Cui nos ad quaevis bene placita promptissimi semper offerimus eamque felicissime valere optamus.