Letter #3573
Ioannes TRESLER to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), [1533]-08-21
received 1533-08-24 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Praesuli ac Domino, domino
Salutem dico. Reverendissime Praesul, gratiosissime Domine.
Tametsi nihil erat auribus Reverendissimae Dominationis Vestrae dignum, quod scriberem, non potui tamen praetermittere, quin apud Reverendissimam Dominationem Vestram his scriptis ineptirem, praesertim nactus tam opportunum et facetum nuntium papae Iohan Fugium, qui mihi prope ad felicitatem illam stoicorum videtur accessisse, dum nec de suis nec de alienis admodum sollicitus, parvo contentus, non infeliciter vivat. Is non dubito referre sciet et stoice, et peripatetice de his, quae nobiscum ventilantur, nugis vel novitatibus. Tametsi multis persuasissimum sit Hollandinos, licet iniquo anni tempore, tamen arma strenue apparare et caelum, Neptunum et Lubicenses pro nihilo habere, quod eis feliciter opto cedere.
Dominum burggrabium nostrum vixdum pervenisse in Lubecam plerique affirmant, dum apud civitates ex itinere obvias morari, sollicitare et persuadere opus erit etc.
Quod raro ad Reverendissimam Dominationem Vestram scribo in causa est, quod verear crebrius ineptiis meis importunus esse, cum non sit eiusdem saepe multa et opportuna dicere.
Dominationem Vestram Reverendissimam felicissime valere cupio.
Datum
Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor