Miror, quod per novisimum cursorem nihil ad me scripseris, cum ego ex ⌊Monoeco⌋ et prius ex Celtiberis[1] abunde omnia ⌊⌋, quae nos concernunt. Interea nihil dignum scriptu occurrit, namque agimus hic in angulo ⌊Liguriae⌋, unde vix licet pedem explicare ob ⌊Gallorum⌋ ⌊Venetorum⌋que vires, quae terra marique nunc dominantur. Exercitus noster aut ⌊Romae⌋ agit, aut adhuc in ⌊Campanicis⌋ deliciis sine duce, sine stipendio, eo insolentior, quo ditior et onustior praeda, addam etiam, et segnior. ⌊Antonius de Leyva⌋ ⌊Insubriam⌋[2] tuetur, in quam ⌊Helvetii⌋ Gallico stipendio conducti iam, ut fama est, aut descendere, aut sane, ut descendant, vicini sunt, praemissis impedimentis ⌊Vercellas⌋ in patriam ⌊magni cancellarii nostri⌋. Quae res nobis adimit omnem potestatem eo contendendi. Ideoque pendemus animi, exspectantes iussum mandatumque ⌊caesaris⌋. ⌊Pontifex Romanus⌋ iam capite diminutus, incertum, an ⌊Romae⌋, an ⌊Caietae⌋ servetur. Nam in hac regionum vicinia plena omnia sunt mendaciorum. Copiae nostrae, quae partim sub ductu auspiciisque ⌊Anthonii⌋, partim sub signis ⌊comitis Lodroni⌋ militant, tam propinquae sunt ⌊Venetis⌋, ut vix ad duo milia passuum intercedere putent, quominus manus conserant. Magno animo nostri ⌊Venetos⌋ contemnunt, quod nescio, quam faciant prudenter, saepe enim contemptus hostis nocuit. Sed ⌊Anthonius⌋ nihil remorari victoriam de ⌊his⌋ ait, quam quod pecunia in stipendium militi desit, adeo non habet rationem tantarum expilationum, quae a crudelissima gente in misera ⌊Insubria⌋ perpetratae sunt. Et haec quidem sunt, quae pro tempore scribenda occurrunt. Namque aliud nihil habemus, postquam a sacra ⌊caesarea maiestate⌋ certiores facti fuerimus, quid nobis agendum omittendumve sit, facile ex me rationem vivendi nostram rescies. Interea me omnibus commenda.
Rex Bohemiae omnem penitus ⌊Hungariam⌋ spe vocat. Multa hic narrantur de rebus Hungaricis. Aiunt nescio quem ⌊terrae filium⌋, qui se Ioannem Caesarem a Deo missum vocat, istic prodiisse cumque eo ex terra subito erupisse dena milia armatorum. Ego, cum haec audio, incipio dubitare, an falsa sit dentium draconis ab ⌊Iasone⌋ facta seminatio, paulatimque accidet ⌊Deucalion⌋ et ⌊Cadmus⌋.[4] Namque haec si in ⌊Hungaris⌋ fiant, an dubitare possumus illa in ⌊Graecia⌋ accidisse? Oro te per amicitiam nostram, ut, si quid habeas comperti, ad me scribas. Nam multi, quid de hac re sentiam, perconctantur. Neque deest fortassis mihi et mea quoque opinio, neque iudicii adhuc sum tam hebetis et obtusi, ut quicquam existimem tale evenire potuisse, cum minime iam opus sit homines ex lapidibus nasci, cum tantum ubique sit mulierum. Circumferuntur ⌊ipsius⌋ litterae ad proceres ⌊regni Hungarici⌋ scriptae ingenio sane nullo adeo, ut nisi armis plus ⌊Briareus⌋ iste quam litteris valeat, non admodum mihi videatur cuiquam formidandus. Harum exemplar facile tibi ⌊Valdesius⌋ communicabit, namque idipsum ad eum misimus.
Hic incidi in
libellum cuiusdam ⌊Pauli Iovii Novocomensis⌋ ⌊⌋.[5] Nescio, an illum videris. Mea sententia plus veritatis habet quam alter ⌊⌋, qui ex ⌊Ioannis Fabri⌋ incude prodiit. Ego illum ad te transmisissem, sed is, cuius est, maioris aestimat, quam ut pretio vendere aut donare velit. Tu vero, si commode potes, libellum ⌊Ioann[is] Fabri⌋ ad me mitte. Plurimum enim videre illum desiderat ampliss[imus] praesul dominus ⌊Augustinus Grimaldus⌋ archiepiscopus ⌊Oristani⌋ etc., dominus oppid[i] ⌊Monoeci⌋, vir humanus, nobilis et doctus, quodque mirere, piu[s] et ingenii liberi.
⌊Cancellarius⌋ consilio monituque magistri curiae suae omnem rationem vivendi mutavit. Nullum splendorem servat, omnia pro heredibus cumulat. Sed nosti, quid talibus soleat usuvenire. Illustris dominus ⌊cancellarius⌋ hic vi[de]tur circumsaeptus turba amicorum, qui ad eum confluunt adeo mu[l]ti, ut locus adeundi illum more solito nobis fere omnis interceptus sit. V[e]nirentque etiam plures, nisi bellum hoc itinera omnia periculosa facere[t]. Pendet animi neque, quid sibi agendum sit, novit. Sine causa tamen. Ego nihil habeo apud me decretum facere. Nam n[e]que vivo ut extraneus, neque omnino ut domesticus. Fortassis experiar alibi fortunam. Vereor enim, ne illi gravis sim, et si non illi, saltem amicis et propinquis, qui totum id sibi existimant deperire, quod in alterum confertur. Si ⌊caesar⌋ aliqua in parte ⌊Italiae⌋ opera mea uti vellet, esset mihi id gratum neque parcerem periculis. Nam regredi rebus stantibus ut nunc in ⌊Hispanias⌋ mihi liberum non est neque ego optimum et clementissimum ⌊senem⌋ deseram, donec id iusserit aut me necessitas coegerit. Vide, si tu cum domino ⌊vicecancellario⌋ indirecte agere posses, ut quid tale mihi contingeret. ⌊Ille⌋ enim pro sua erga me humanitate fortassis inventurus est aliquantam rationem. Si non successerit, superest adhuc ultimum refugium, in quod concedere desperati solent, nam ⌊cancellarius⌋ nimium deditus est affinibus.
De castro Barensi nihil audio, namque ab ⌊vicerege⌋ nihil suscepimus litterarum. Digessi genituram ⌊cancellarii⌋ invenioque certissima ratione maxima quaeque anno sequenti illi portendi. Tanto tempore ob multas interruptiones incommoditatesque itinerum hospitiorumque nihil aliud facere potui neque adhuc manum [ul]timam apposui. Cras tamen id fiet. Deinde exordiar eam telam, quam mihi tute commendasti.
Si quid de illustrissimo ⌊rege Daniae⌋ audieris aut de ⌊Melchiore⌋, oro, ad me scribas, nam hic nescio quid inte[l]lexi ex mercatoribus Genuensibus. Audio in ⌊Belgis⌋ tumultum nescio quid obortum esse, malo sane indicio rerum nostratium. Quem h[ic] simus ducem in ⌊Italia⌋ habituri, adhuc in ambiguo est. Illustris ⌊dux Ferrariae⌋ novum oratorem[12] ad ⌊caesarem⌋ mittit. Mittit et
illustris
⌊princeps
Oraycae⌋ suos. Sed his male cessit praeda ⌊Romae⌋ parta. In itinere enim, dum ex ⌊Caieta⌋ solverent, oborta tempestate in litus incognitum provecti sunt ibique spoliati rebus omnibus et nudati a gregariis aliquot militibus, dubium, amicisne, an inimicis, pedites coacti sunt sine pecunia et vestibus terra ⌊Genuam⌋ usque iter facere, subinde et carcere, et fame aliquot diebus macerati. Illorum alter, Burgundus vir nobilis et circumspectus, has litteras fert, alter hic subsistit litteras exspectans ab ⌊eodem principe⌋. Si quid de
illustri
domino ⌊comite ab Monteforti⌋ et aliis confratribus nostris comitibus palatinis audieris, fac me, quaeso, certiorem. Et subinde omnibus me amicis commenda et ⌊tuae⌋.
Vale.
[1 ] Celtiberis: Celtiberia is the ancient denomination of the region in North-Central Spain inhabited by the Celtiberi tribes. It is situated in the hill country between the Tajo and Ebro rivers, a territory corresponding roughly with the Spanish provinces of Soria, Guadalajara and Teruel. Here the name is used in a broader sense, including the coastal region of North-Eastern Spain. In his letter ⌊⌋, De Schepper indicates the place of sending of ⌊⌋ as Palamos in Celtiberis, Palamos in Celtiberia, which is not entirely correct, as Celtiberia is a region in inland Spain, and Palamos is a harbour on the Mediterranean coast
[2 ] Insubria in antiquity the name of the area in Northern Italy inhabited by the Celtic tribe of the Insubres; the term is used here to indicate the Duchy of Milan
[4 ] The sudden appearance of a large Hungarian army is compared to the mythological image of an army or a people rising from the earth after the sowing of dragon’s teeth (Jason, Cadmus) or stones (Deucalion)
[5 ] Giovio’s account of the embassy of Grand Duke Vasilli III to Pope Clement VII in 1525 largely consists of a geographical description of Muscovy and the Northern regions, based on the information given by
ambassador Dmitry Gerasimov ⌊⌋. The book entitled libellus de legatione Basilii magni Principis Moschouiae ad Clementem VII. Pontificem Maximum, in qua situs Regionis antiquis incognitus, Religio gentis, mores, et causae legationis fidelissime referuntur. Coeterum ostenditur error Strabonis, Ptolemaei, aliorumque Geographiae scriptorum, ubi de Rypheis montibus meminere, quos hac aetate nusquam esse, plane compertum est was published in 1525 in Rome
[12 ] P.M. note to be elaborated on this mission, and also on the recognition of Alfonso I d' Este's rights to his duchies by Charles V, against the Pope