Letter #3565
Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1533-05-05
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice honorandissime.
Gaudeo plurimum consummatam esse iam ad plenum in Dominatione Vestra Reverendissima divinam promissionem et gratulor illi, quod tractationi divinorum manus admoverit. Item gratias ago, quod post reges mei etiam in commemoratione sua ad Deum non sit oblita.
Domini Czema castellani Gdanensis negotio, cum tractabitur, adero libenter, quantum iustitia et aequitas patietur et tanto id libentius, quanto illi in rebus omnibus gratificari soleo et ut Dominationis Vestrae desiderio et commendationi satisfaciam.
In negotio oppidanorum Graudnicensium, qui contra Dominationem Vestram excesserunt, mandata regia dedi ad conventum istarum terrarum proxime futurum, ut istic de hoc cognoscatur et noxii poena debita puniantur.
Magnopere sum consolatus, quod de successione in episcopatum Warmiensem inter Dominationem Vestram Reverendissimam et illius amicos condiciones proponuntur, spes enim bona est, ubi condicionibus agitur, rem esse pro voto successuram. In quo negotio et tractando, et contractu certo transigendo et confirmando Dominatio Vestra Reverendissima primum sibi non desit, postea etiam ego, quae reliqua erunt, cum regia maiestate conficere curabo.
Lazarus blasphemus si poenitet, venia dignus videtur, sin minus, Dominationis Vestrae Reverendissimae arbitrio id submitto, ut illum adhuc in carcere teneat, quoad resipiscat et redeat ad poenitentiam.
Adhuc me domi{ni} contineo, valeo tamen, Deo sit gratia, meliuscule.
Commendo me benevolentiae et amori fraterno Vestrae Reverendissimae Dominationis, quam felicissimam esse atque semper incolumem ex animo opto.
Datae
Vestrae Reverendissimae Dominationis