Letter #3559
Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1533-04-05
received 1533-04(!)-03 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, Domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime ac honorande.
Ioannes Conopaczki, servitor meus, declaravit mihi per litteras, quod a Dominatione Vestra Reverendissima, cum ad eam venisset, et humaniter exceptus, et benevolenti hospitalitate honoratus fuerit. Quae res non mediocriter grata mihi exstitit, etenim illi adolescenti nobili et natura miti omne bonum et gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae faveo. Quam plurimum rogo, velit illum in posterum diligere et hac, qua coepit, prosequi gratia.
Ad illa, quae mihi per servitorem suum scripserat Dominatio Vestra Reverendissima, iam antea respondi, quas litteras misi per
Apud nos nihil est novi, nisi quod maiestas regia post festa Pascatis in Lithuaniam parat iter, quae iam dignitates et officia post mortem domini castellani Cracoviensis vacantia distribuit personis sibi et suis gratis, quarum nomina praesens dominus Conopaczki, servitio et aulae BCz, 1595, p. 522 regiae iam addictus, declarabit.
Commendo me amori et benevolentiae fraternae Dominationis Vestrae Reverendissimae, quam sanam et felicem esse semper ex animo opto.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Vestrae Reverendissimae Dominationis