Letter #3556
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1533-01-24
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice praestantissime et frater plurimum observande .
Longaevam in Domino prosperitatem et salutem cum sui recommendatione.
Transmitto cum praesentibus Reverendissimae Dominationi Vestrae exemplum suae novae provisionis, in qua erratum, prout notavi, comperio. Sperabam, quod Vestra Reverendissima Dominatio habere debuisset datam a die obitus domini
Reverendissime Domine.
Spero, quod Dominatio Vestra Reverendissima a me aliud non postulabit, quam quod ferat facultas et honestas. Quod valui, candido amore et sincero affectu praestiti, et quantum mea auctoritas valebit, adhuc praestabo. Quae autem et quantum valet adversus renitentiam papae, satis experta est et pro sua prudentia id erudiri valeat Vestra Reverendissima Dominatio. Triennalis tamen pacifica possessio eam ab adversarii vexationibus meo quidem iudicio liberabit nec rem plus anxiam habet, ex quo in litem intra triennium non tracta sit existimare quam est necesse et autumo, quod molestator iam nec minime citare ausus erit, si saltem in his oris quiete morari volet.
Scripsit mihi et sacra
His me Vestrae Reverendissimae Dominationi, quam ad vota recte in omnibus valere cupio, diligenter commendo.
Ex
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae bonus frater et amicus
Postscript:
Reverendissime Domine.
Ante triduum alias congessi litteras, nuntiavit tunc hic mihi nuntius ignorare diem recessus sui. Nunc festinat et ab instanti se abiturum asserit, et non possum reperire inter<ea> tam celeriter, tametsi sollicita indagine quaesiverim, copiam supplicationis Reverendissimae Dominationis Vestrae. Tamen credat hoc Reverendissima Dominatio Vestra, quod alienis manibus eam neutiquam credidi incaute aut nimis sollicite eam angulari aliquo loco abscondi. Quam primum reperiam illam, mittam, non est deperdita.
Iterum me Reverendissimae Dominationi Vestrae commendatum facio.
Datae cursorie 28 Ianuarii.
Idem Dominationis Vestrae Reverendissimae