Reverendissimo Domino domino ⌊Ioanni Dantisco⌋ episcopo Culmensi, sererenissimi ⌊Poloniae [reg]is⌋ consiliario, domino mihi observandissimo
Reverendissime Domine, domine mihi observandissime.
Eram apud ⌊Valdesium⌋ nostrum, qui cum ⌊Granvella⌋ et ⌊Henricus Toletanus⌋ prandebant, cum forte de te mentio incidit, in cuius articulo ecce quattuor formosissimi equi ab ⌊imperatore exercitus⌋ serenissimi ⌊regis Poloniae⌋ ⌊caesari⌋ dono missi simulque Valdesio redditae sunt a te litterae. Quid quaeris? In ipso prandio et hora post nihil aliud, quam de te singularique probitate et industria tua praedicatum fuit tanto omnium consensu, ut
facile homines cognoscerent totam ⌊caesaris⌋ aulam summo Tui desiderio teneri. Laetor adventum istuc tuum incolumem fuisse et ⌊regibus⌋ tuis gratissimum. Utinam cetera ex
sententia succedant, quod spero ita casurum. Quod ad rem publicam attinet, scito ⌊caesarem⌋ cras aut perendie summo mane ad castra iturum. ⌊Vastus⌋ iam cum peditatu Hispano est circiter ⌊Viennam⌋ ad X lapidem, miles Italus omnis tam pedes, quam eques in ⌊Germania⌋ est. Equitibus levis armaturae praeest ⌊Ferdinandus Gonsagius⌋, item ⌊Pannoniis⌋. ⌊Campegius⌋ legatus abiit valetudine, cuius loco ⌊Medices cardinalis⌋, ⌊summi pontificis⌋ nepos ex fratre designatus est. Ex ⌊Italia⌋ nihil novi ab ⌊Hispanis⌋.
⌊Fonsecae⌋ occasum heri
intelleximus. ⌊Antonius Leyva⌋ hic apud nos summo hon[ore] habetur.
⌊Huius⌋ auctoritas in re bellica plurimum apud ⌊c[aesarem]⌋ valet.
Venetus orator hunc litterarum fasciculu[m] mihi ad te dedit.
Tu bene vale et me, ut facis, m[ultum] ama.
Ex ⌊Ratisbona⌋, IIII Kalendas Septembris MDXX[XII].
Reverendissimae Dominationis Tuae servitor ⌊Camillus
Gilinus⌋
Postscript No. 1:
⌊Archiepiscopus Senensis⌋, cuius in medullis haeres, tibi plurimam salutem dicit.
Iterum vale.
Postscript No. 2:
Litterae meae ad serenissimam ⌊reginam⌋ nostram cura, ne intereant. ⌊Gallus Gallinaceus⌋ orator tuus, item ⌊Brithannus⌋, dii boni, ut rumpuntur rebus ⌊caesaris⌋ perbelle se habentibus. Decidere genae et aures, ut odoriferis et sagacibus, reliqua nosti. Summam arationis(!) ⌊Rinconii⌋ apud ⌊Turcam⌋. Item ⌊eius⌋ responsum habemus, ut illos frigus occuparet, inde ludibrio omnibus habentur.
Vale et aliquando ad me scribe, quid de te, id est statu vitae tuae deliberaveris.