Letter #3535
Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) to Ioannes DANTISCUSPułtusk, 1532-08-04
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino meo Culmensi, domino et amico observandissimo
Reverendissime mi Domine.
Audiens Reverendissimam Dominationem Vestram ex tam di[utu]rna peregrinatione tandem nobis restit[utam], officii veteris amicitiae nostrae putavi [ill]am litteris meis visere, quam saluto plurimum et salvam rediisse ex animo gaudeo. Precor autem Reverendissimam Dominationem Vestram, ut si ante Septembrem itura est ad complexum sponsae suae, dignetur Ploczkam, ubi ego tum ero, non praeterire, non ignorat enim fortasse sponsam suam esse filiam sponsae meae neque (si divina licet rebus conferre profanis) commodius itur ad filiam, quam per matrem. Cupio scire, quid sentiat Vestra Reverendissima Dominatio de funestissima vicini orbis tragoedia, nam eius iam protasim fortasse vidit et commendo me fraternae gratiae Reverendissimae Dominationis Vestrae.
Poltoviae, 4 Augusti 1532.
Vestrae Reverendissimae Dominationis addictus frater Plocensis