Letter #3531
Stanisław ZASAŃSKI to Ioannes DANTISCUSs.l., 1532-04-14
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Pro Domino reverendissimo oratore regis Poloniae etc.
Reverendissime Domine, domine colendissime.
Post meae aeternae deditionis recommendationem.
Reverendissima Dominatio Vestra scire velit, quod quanto citius possum, tanto progredio<r> citissime, ut citius fugiam a vobis, et si erravi in hoc, quod illa et eadem die non discessi, cum valedixeram Dominationi Vestrae Reverendissimae, nihil aliud in causa fuit, solum unum, quod mihi societas deerat. Nunc solus vado in nomine Domini. Dominus Deus sit custos meus. Cras conscendam in flumen. Tandem me commendo Reverendissimae Dominationi Vestrae, quae optime valeat et id de me praesumat nihil esse tam arduum tamque difficile, quod amore Dominationis Vestrae Reverendissimae non fecerim.
Raptim manu promptissima, die 14 Aprilis 1532.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae deditissimus Stanczik Zassansky, ex vitreatoribus