Reverendissimo in Christo Patri, domino ⌊Joanni Dandisco⌋ Dei gratia episcopo Culmensi et sacrae ⌊regiae [maiesta]tis⌋ ⌊Poloniae⌋ apud [caesa]ream maiestatem etc. [or]atori, amico suo carissimo et
honorandissimo
Is adulescentulus, ⌊Nicolaus Miiskowski⌋, affinis nostri, multis nominibus carissimi ⌊Biiecensis castellani⌋ filius, morum et exterarum consuetudinum cupidissimus, parentis in hoc affectu destinato, istic ad Reverendissimam Dominationem Vestram mittitur. ⌊Quem⌋ licet ipsa parens natura optima indole et praeclaro formatum ingenio cuique abunde reddiderit commendatum, feliciorem tamen in hoc potissimum spem sibi destinavit apud exteros gratiae futuram, si mea apud Vestram Reverendissimam Dominationem eidem commendatione gratulari licuisset.
Cum igitur et honesta ⌊illius⌋ precatio dignior mihi constet quam, quod negari possit, affinitatis vinculo probata et id de Vestra Revereverendissima Dominatione pollicear, quod antehac semper mutuus aulae convictus veraque amicitiae necessitudo post experiendum testabatur, Vestram Reverendissimam Dominationem rogandam constitui, velit eidem tam generose cuiusdam mentis adulescenti istic ope et opera praesto adesse, et si duxerit commodius pro erudienda adulescentia ac tenera aetate sua firmanda e manibus suis, alteri cuipiam addicere curiae dignetur, cui procul dubio pari talione, si quando dignam ac utilem operam meam existimaverit futuram, respondebitur cumulatius tandem me amicitiae Vestram Reverendissimae Dominationis commendo.
Quem otpime sanam et incolumem valere precor.