Letter #3510
Venceslaus WILHARTICZ to Ioannes DANTISCUSPrague, 1531-05-21
received Ghent (Gandavum), [1531]-06-06 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi etc. apud sacram caesaream maiestatem serenissimi regis Poloniae or paper damaged⌈[or]or paper damaged⌉atori, domino mihi observan(do) or observan(dissimo)⌈observan(do)observan(do) or observan(dissimo)⌉
Commendationem et servitiis praemissis.
Reverendissime Domine, domine mi observan(de) or observan(dissime)⌈observan(de)observan(de) or observan(dissime)⌉
Debuissem ex officio meo iam dudum aliquid Reverendissimae Dominationi Vestrae scripsisse, ut vel gratum pro tot beneficiis et singulari eiusdem benevolentia hominem agerem, impediverunt tamen h{e}ae nostrae cum rege peregrinationes. Consedimus tamen aliquantisper hic Praguae. Ero iam in scribendo frequentior, nam id, quod nunc scribo, inter prandendum facio stipatus tot bellis homunculis et magna cyathorum turba. Dabit itaque Dominatio Vestra Reverendissma nunc veniam. Curabo, ut postea hanc neglegentiam sarciam cum faenore.
Habemus nobiscum frequenter nostrum Nybssycz in conviviis, maxime cum eidem propter occupationes licet, agit verum et oratorem serenissimi regis Poloniae et bonum mediatorem inter serenissimum regem Romanorum dominum nostrum et dominum marchionem Georgium. Utinam feliciter rem hanc componere posset, non dubito quin utrique parti optime consuleretur.
Commendo me Rverendissimae Dominationi Vestrae et peto, ut sim etiam domino Cornelio nostro per eandem commendatus.
Datae Pragae, XXI mensis Maii Ann paper damaged⌈[nn]nn paper damaged⌉o etc. XXXI-o.
Venceslaus a Wilharticz doctor etc.