Veni ⌊huc⌋ die Lunae 1530-12-11⌊11 huius Decembris1530-12-11⌋ sanus et salvus cum omnibus, sed domino ⌊Drevicio⌋ defecerat equ<u>s in hac illa via pessima. Ipse etiam erat caecus et claudus. Emi ei alium pro florenis 8 et hunc nihilominus adduxit, nam votum vovit dare eum pauperibus, quando vix aliquotiens ex eo collum non fregit. Capam etiam, quam habebat bonam, cuidam pauperi petenti, aliquid aliud non habens, dedit, et aliquid pecuniarum a me acceperat, quas distribuit. 1530-12-20⌊Cras1530-12-20⌋ ⌊eum⌋ remittam cum fratre meo ad reverendissimum ⌊dominum episcopum⌋ ⌊Pyotrcoviam⌋.
Antequam ⌊hic⌋ venirem, indignata mihi fuit vehementer sua ⌊reginalis maiestas⌋, dicens Paternitatem Vestram Reverendissimam plura mala de me illi ante scripsisse et dominum ⌊Bernardum⌋ fratrem eadem et peiora rettulisse, et quod penitus nil valerem in servitiis suae maiestatis. Ego dixi, quod verum est et propterea cupiebam revocari, nam nescio inebriari, scortari et luterari, et qui hoc nescit, in curia nil valet penitus. Ago gratias Paternitati Vestrae Reverendissimae, quod me ab eo servitio quoquo pacto liberavit. Ego quoque curabo, quod eandem non simili, sed meliori modo et cum suo honore ac gratia ⌊principis⌋ ab eo exilio liberarem.
Nescio, quis ante scripsit ⌊suae maiestati⌋ et credo, quod dominus ⌊Scipio⌋ aut etiam ⌊A(ndrea) Carduci⌋ dixit, quod uterque nostrum in curia illa nil valet, tantum comedere, bibere, triumphare, pecunias multas inutiliter expendere, de convivio in convivium ire et negotia suae maiestatis non sollicitare, immo nec curare, ⌊caesarem⌋ quoque raro videre, qui semper foret dispositus et paratus pro voto et desiderio suae maiestatis ... illegible⌈...... illegible⌉. Et si alicui alteri ista committerentur, iamdudum fuissent expedita, maxime de defensa ⌊Montis Serici⌋ et de aliis. Et propterea, quamprimum veni, haec mihi obiecit ⌊sua maiestas⌋, dicens de nobis vere illi scriptum fuisse, quod uterque nostrum nil valeret, et unus alterum incusaret, et uterque nil fecisset. „Nunc - inquit - videbo, quid expedivistis”. Ego respondi, quae recte et iuste debui, et obtuli ⌊7⌋ privilegium remissionis adoharum maternarum. „Et alia, quae fuerint expedita, portabit dominus ⌊Bernardus⌋” dixi, BCz, 1595, p. 194 quandoquidem mihi nil aliud commissum erat superinscribed⌈eraterat superinscribed⌉, nisi ea portare, quae fuerint expedita, et quae non, remanerent apud Paternitatem Vestram Reverendissimam expedienda, et ita etiam responderim ⌊caesari⌋ me interroganti, quomodo fuerim expeditus in negotiis ⌊suae maiestatis⌋. Nam non fuit voluntas vestra, quod me deberem implicare negotiis ⌊suae maiestatis⌋ sine mandato et commissione post revocationem. Inter alia respondit: „Nunc videbo, quid mihi ⌊Bernardus⌋ portabit de his {de his}, quae mihi promittebat suus ⌊frater⌋”. Et exspectat ⌊eum⌋ de die in diem cum magno taedio nec potuit se continere, quin etiam nunc, antequam ⌊ille⌋ veniret, aliquid non scriberet Vestrae Paternitati Reverendissimae, et semper de ⌊Monte Serico⌋, et antequam hoc habeat, vix revocari poterit Dominatio Vestra. Sed si obtinuerit, promitto ex parte ⌊suae maiestatis⌋, quod illico revocabitur, quo ad illam, quo vero ad serenissimum dominum ⌊regem⌋ nostrum et ⌊Regni⌋ negotia, nescio.
Quo ad illos sescentos ducatos, non est spes, nam et de meis centum despero, quos cepi in mutuum apud dominum Vanczeslaum, et tum ego curabo omni modo, ut eos deponerem apud dominum ⌊Georgium Egiel⌋ per totum mensem Ianuarium. Sicut promisi, ita omnino faciam, et tandem oblatis litteris Vestrae Paternitatis sacrae ⌊maiestati regiae⌋ supplicabo, ut pro omnibus servitiis meis saltem hos centum habeam. Aliud nil cupio nec opto, sed ibo et domi sedebo, serviens Domino Deo in pace et exspectans diem mortis a Septentrione.
⌊Conventio⌋ agitur ⌊Pyotrcoviae⌋ et venit illuc nuntius regi serenissimi domini ⌊regis Ferdinandi⌋ ad confirmanda omnia illa, quae fuerant ⌊Poznaniae⌋ conclusa. Dominus quidem ⌊Ioannes Laski⌋ praepositus on the margin⌈praeposituspraepositus on the margin⌉ venit ex parte ⌊woywodae⌋ ad confirmandum eadem, sed hic publica est vox et fama, quod woyewoda sit captus et abductus ⌊Viennam⌋ cum suis omnibus. Illustrissimus ⌊Prussiae dux⌋ venturus est propediem ad eam ⌊conventionem⌋ et tractatur bellum contra ⌊Walachum⌋, nam ipse nunc cum ⌊Thurcis⌋ et ⌊Tartaris⌋ cum magna potentia intravit terras ⌊Podoliae⌋ et accepit iam ⌊Pokuczye⌋ totum usque ad limites ⌊Regni Hungariae⌋. Temptabat etiam fraude ⌊Leopolim⌋ et ⌊Camyenyecz⌋, BCz, 1595, p. 195 sed non profecit, nam proditores, cives Cameneczenses primarii, detecti sunt et poenas solverunt. Ipse autem ⌊Walachus⌋ grassatur in terris ⌊Podoliae⌋, fractis pactis et iuramentis omnibus, et ita nil aliud speramus pro aestate, nisi bellum ubique. Cum ⌊impe ms. a(!)
⌈ee ms. a(!)
⌉ratore etiam Thurcarum⌋ exspirabunt treugae pacis hoc anno. Si erunt parati et concordes Christiani principes, non erimus nos posteriores. Et iam ecce praeludia facit ⌊Walachus⌋ cum ⌊Tartaris⌋ et ⌊Thurcis⌋, quaerens occasionem adversum nos, et iam invenit.
Commendo me solitae gratiae Paternitatis Vestrae Reverendissimae, cui latius de omnibus scribam, postquam venerit dominus ⌊Bernardus⌋, quem omni die exspectamus.
Potuit scribere Paternitati Vestrae Reverendissimae dominus ⌊Borgk⌋ dudum ante, aut dominus ⌊Phabianus⌋, quomodo fuimus accusati apud ⌊suam maiestatem⌋ de negligentia nostra, et qualiter querebatur contra nos coram eis. Ego credo, quod hoc fecerit dominus ⌊Scipio⌋ aut ⌊Andreas Carducius⌋, sed patiar.