Letter #3496
Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 15[30]-11-17
received Cologne, [1531]-01-04 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni, Dei gratia electo confirmato Culmensi, amico carissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice carissime.
Post novissimas litteras, quas Dominatio Vestra maiestati regiae scripsit, multa hic circumferuntur, quae vel perfecta sunt vel incohata remanserunt in conventu Augustensi. A Dominatione autem Vestra nihil adhuc iis de rebus plane allatum est. Quare illam rogo et amice hortor, ut maiestati regiae singula plane et copiose describat. Avet enim scire haec omnia ex litteris Dominationis Vestrae, quam nihil, nisi quod in re est, scripturam certo confidit. Apud nos nihil novi est, nisi quod conventus Posnaniensis iam est solutus, in quo sunt indutiae unius anni inter reges Hungariae receptae, sub quo tempore agetur inter illos pax et concordia aliqua certa et diuturna. In quam Posnaniae ipsi domini oratores commodis utrimque condicionibus propositis pulchra iecerunt fundamenta, sed earum condicionum rationem ego non teneo, quia cubicularius nondum venit, qui cum illis exspectatur. Maiestas etiam domini nostri celebratura est conventum Pyotrkoviae generalem, ad quem in vigilia sancti Andreae hinc proficiscetur. Alia ad praesens non habeo, quae Dominationi Vestrae Reverendissimae scribam, tantum illam felicem et incolumem esse vehementer opto et illius me amori commendo.
Datae Cracoviae, XVII-a mensis Novembris, anno Domini M-o D-o XXIIII-to(!).
Eiusdem Vestrae Reverendissimae Dominationis Petrus episcopus Cracoviensis et vicecancellarius, subscripsit