Letter #3494
Kulm (Chełmno) Chapter to Ioannes DANTISCUSKulmsee (Chełmża), 1530-10-16
received Günzburg, [1530]-12-09 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino Ioanni, dei gratia electo Culmensi, domino nostro carissimo et maiori honorando
Reverendissime in Christo pater et domine, domine multum gratiose et colendissime.
Orationum et famulatus ac obsequiorum debita commendatione praemissa.
Redditae sunt nobis XIIII die Septembris litterae Reverendissimae Paternitatis Vestrae, quae nos maiorem in modum singulari laetitia refecerunt omnes, fuerunt enim plane indices integerrimi animi erga suam sponsam et specialis favoris et gratiae in personas nostras. Ex eo etiam cum intelleximus, felici et optata sanitate perfrui Reverendissimam Paternitatem Vestram, Deus cunctarum misericordiarum dominus in longissimum aevum id idem tribuat Reverendissimae Vestrae Paternitati et in brevi incolumem ad nos reducat, ut tandem Reverendissima Paternitas Vestra curiae molestiis et variis curis liberata, suo Salvatori in tranquillo sui episcopatus statu militare possit et reliquum vitae traducere, pro aeterna propriae animae gregisque sibi crediti salute consequenda. Cuius Altissimus Dominus omnes vias dirigat pro laude et honore sui sanctissimi nominis, assidue deprecamur.
Hic om<n>is diligentia et f written over r(?)⌈r(?)ff written over r(?)⌉idelis opera apponitur in administratione et gubernatione episcopatus et bonorum Reverendissimae Paternitatis Vestrae pro commodo et singulari utilitate, prout id idem Reverendissima Paternitas Vestra duce Domino in praesentia facto experietur.
Cum his Reverendissimam Paternitatem Vestram misericordiae divinae in longissima sanitate conservandam commendamus et committimus, et nos suo favore et gratia prosequi dignetur.
Ex Culmenze raptim, XVI Octobris anno Domini XXX-o.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae humiles capellani et servitores Capitulum ecclesiae Culmensis