Letter #3492
Paul SPERATUS to Ioannes DANTISCUSMarienwerder (Kwidzyn), 1530-10-13
received Günzburg, [1530]-12-09 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dantisco, episcopo Culmensi, domino ac fratri suo carissimo
Augspurg
Salutem.
Liceat et mihi audacia pro sapientia tecum uti, ut novam episcopatus dignitatem ignotus tibi gratuler, sed non minus ex animo, quam quivis alii, praesul ornatissime, longissime autem secus, quam qui plerumque id agunt foris, quod intus totum negant. Sed precor clementiam tuam, ut ne metiatur animum meum secundum rudem hanc harum litterarum modicitatem, eas enim subito scripsi, cum iam lator abiturus esset. Et forte fortuna magnificus et generosus dominus Georgius Socolouusky a Vruncza laudum tuarum classicus ebuccinator tum supervenit, ac diu cunctabundum, me monendo tandem, ut facerem, vicit. Quodsi plus otii fuisset, pluribus sane verbis, nec otiosis forsitan, ad te scripsissem. Iam in tanta temporis angustia unum hoc rettulerit, consalutasse inter nos, neque enim ego abs te contendo verbosas litteras, sufficit si uno aut altero verbo resalutes; sic auspicia satis firma amicitiae nostrae futura spero, ac rebus gerendis olim magis vacui nugabimur liberius. Donet autem iam tandem clementissimus pater caelestis ecclessiae suae sanctam pacem. Tum fiet, ut simus invicem longe carissimi, quondam extra omnem impostoris fuci malam suspicionem positi. Nam nescio, quomodo etiam amici alioqui arctissimi invicem tamen hodie non satis amici sunt, faciente hac religionis diversitate, quae utinam bonis avibus, tua tuique similium diligentissima opera, si fieri potest, componatur. Speramus hic magna multi, utinam non frustra. Interim autem quosdam vehementer terret, ut subdesperemus, nonnumquam etiam terret, inquam, totius negotii tam dissidiosa utrimque extremitas, adeoque citius aquam igni misceri, quam dogmata usque adeo contraria conciliari posse arbitrantes. Disponat autem meliora Optimus Maximus idemque Summus cuius negotium agitur. Haec hactenus. Vale et salvus nobis olim precor advenias inclite praesul, magna spes patriae, cui praeficeris, et nostra vicinorum. Nova, si quae erunt, oro, communica per me nostratibus multis.
Ex insula nostra Mariana Prussiae Pomezaniensis XIII Octobris anno XXX.
Paulus Speratus, episcopus Pomezaniensis, manu propria