Letter #3489
Maciej DRZEWICKI to Ioannes DANTISCUSWłocławek, 1530-08-25
received Cologne, [1531]-01-07 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo domino Iohanni Dantisco episcopo Culmensi et oratori sacrae maiestatis regiae regis Poloniae etc. apud maiestatem imperialem, fratri [in Christo c]arissimo et [plurimum] honorando
Reverendissime Domine, amice et frater in Christo carissime et honorande.
Salutem in Domino et felicitatem.
24 Augusti per incertum tabellarium redditae sunt mihi litterae Vestrae Reverendissimae Dominationis Augustae prima Augusti scriptae. Et tunc obiter nactus eum, qui Cracoviam iret et iam equum conscenderet, breviter Vestrae Reverendissimae Dominationi rescribendum putavi.
Imprimis ago gratias, quod mihi scripserit et mei oblita non est, virtutem enim Vestrae Reverendissimae Dominationis metiens semper speravi ipsam non fore immemorem benevolentiae nostrae. Testatur id quidem et hoc beneficium, quod nepoti meo Iohanni liberaliter exhibet, ipsum secum fovendo. Cuius servitio, si ad id dexter est, utatur, immo verius ex simplici dexterum et industrium facere curet. Et valde placet, quod ipsum ad se colligere dignata est et maiorem in modum rogo, ut non sit oneri eidem ipsum in suo servitio istic servare, quamdiu ipsa penes imperatorem manebit, plus enim istic manendo inter homines comprehendet ad discretionem illustrandam, quam si maneret longiori tempore in studio, confidimusque, quod Vestra Reverendissima Dominatio id causa nostri faciet.
De non remittendo ipso in Italiam hac vice sequemur consilium Vestrae Reverendissimae Dominationis, placet enim prius ipsum videre et discutere de eo, ad quid educandus sit. Satis enim mihi est molestum, quod nequam homo ille temptaverit nos famose traducere. Fortassis aliquando cognoscet, in quem transfixerit. Hominem illum vix ego nosco, sed Iohannis litteris et aliorum fuit mihi commendatus, quam ob rem credens in eodem esse humanitatem et virtutem, quippe quod etiam de Iohanne aliqua vera antea scripsisset, quae displicebant, me seduxit, ut eius curam sibi committerem. Nam de Iohanne significaverat, quod parum intenderet studiis, sed potius crebra commigratione Venetias et studia negligeret, et sumptus faceret prodigos. Quod et ab aliis confirmatum fuit, et ob eam rem fuit causa de Iohanne male sentiendi et illi credendum. Sed amplius non decipiet.
Magna admiratione sustinemus istius vestri conventus imperialis cunctationem, quod tam diu nihil insigne in rem reipublicae Christianae parturit, et iam spes incipit frigescere, ut aliquid boni eveniat. Ista enim de religione disceptatio religionem perdit et in scandalum ponit, improbitatemque auctorum malorum erigit, et pessima ominatur. Sine enim multa disputatione posset auctoritas imperialis dicere: sic volo, sic iubeo etc. Ecce dum Christiani de caerimoniis disputant, Turcus omnia sibi suppeditare contendit et de facili voto potietur, si Hungariae Regnum in eius potestate relinquetur. Nam et noster princeps ob eam rem Turcum sibi infensum habet et per mirabiles modos et conatus id quaerit, quod princeps noster Iohanni opem ferat, et fortassis cogetur, ubi in isto Germaniae conventu super firma defensione provisum non fuerit, bello intolerabili se implicare. Haec autem princeps noster in gratiam imperialis maiestatis et serenissimi regis Ferdinandi faciens, periculis maximis se et sua regna exponit, et nos irridemur, qui Ferdinandianas partes fovemus, et illis favemus et a Domino Deo omnia optima precamur.
Ego, ut nosti, imperiali familiae et ipsi imperiali maiestati dudum servivi et electionem quietissimam feci, cum omnium principum, qui aderant, magna commendatione, nec maximis muneribus oblatis me flecti permisi, quia serenissimi regis mei mandato singulari munitus eram, ut rem in favorem modernae maiestatis imperialis omnimodo statuerem, vel potius ab electione discederem. Quod reverendissimo domino cardinali Maguntinensi ignotum non est, quoniam ad eum, quem videbam imperiali maiestati modernae integre favere, deflexeram. Et promissa mihi fuerunt 6000 florenorum, sed nihil datum est, et in promptu numerata a Galliarum rege sprevi. Quid ergo mihi inde praemii? Saltem nepoti meo Dominationis Vestrae Reverendissimae opera aliquando gratia fieret, ut ea munitus studere posset. Haec autem Vestrae Dominationis industriae et in me amori committo.
Domino Georgio Egel scripsi Cracoviam, ut sit certus, quod ei mittam vestro nomine centum florenos, utque sit contentus, et mittam infra 14 dies, Vestra Dominatio vero solvet, cum feliciter redierit. Et plus darem, sed insumpsi nunc aera in aedificiis sumptuosis, quibus patriam orno, tum etiam bonis comparandis, et debitores tardi ad solvendum.
Raptim haec scribere contigit, nuntio festinante. Ideoque boni consulat et utinam ab istoc exilio, ecclesiae et patriae profuturus, cito feliciter redeas. Et vale feliciter.
Ex Vladislavia, 25 Augusti 1530.
Vester Mathias Drevitius episcopus Cuyaviensis