Letter #3481
Krzysztof SZYDŁOWIECKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-04-27
received Mantua, [1530]-05-30 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico domino Ioanni Dantisco, apud sacratissimam caesaream maiestatem serenissimi domini regis Poloniae oratori, amico uti fratri carissimo
Magnifice domine, amice carissime. Salutem plurimam et felicitatem.
Perpauci sunt apud nos, qui et libentius, et frequentius litteras dent ad amicos, quam ego. Sed tamen Tuae Dominationi videor esse parcus nimium in scribendo. Verum est, raro scribo Tuae Dominationi, quia et ipsa idem facit et si scribit, breviter scribit, remittens me ad litteras regiae maiestati scriptas, maiestas autem sua vel in magno ducatu Lituaniae fit, vel ego ab aula secedo in possessiones meas, sicque careo fructu litterarum Dominationis Tuae. Et illa, quae de coronatione sacrae caesareae maiestatis Magnificentia vestra huc scripsit, non vidi, quamquam id exigebam et cupiebam videre. Ait enim reverendissimus dominus Cracoviensis, quod tales litteras non vidit. Utcumque est, ego contentissimus sum humanitate et benevolentia Dominationis Tuae, cui nedum calamo, sed et lingua et facultatibus meis, ubi exigeret, adesse cupio et volo. Quod igitur negotia Tuae Dominationis attinet, curavi et promovi illa omni diligentia in conspectu principum nostrorum, quamquam virtus et in rebus bene gerendis dexteritas pro eadem intercedit non vulgariter, mereturque nedum nostram, sed regum nostrorum et rei publicae habere ac referre gratiam. Ego, mi domine Ioannes, certissimum habeo, quod molestissima et inutilis sit mora haec in illa aula Dominationis Tuae, non caretque ingenti eius impendio praeter ea, quae a principibus dantur. Ac tamen, cum ea sit voluntas eorum, a quibus istuc missa est Dominatio Tua, parendum et ferendum est. Fratrem Dominationis Tuae, adolescentem bonum ac modestum, habui commendatissimum, pro cuius celeri expeditione operam dedi, expeditusque est, meo iudicio, satis bene et in rem Dominationis Tuae. Habui in prandio fratrem Dominationis Tuae tum, cum illustrissimi principes Albertus et Vilhelmus, marchiones Brandemburgenses, apud me in prandio essent. Ubi etiam Dominationis Tuae honestissime recordabamur et bibimus pro salute eius precatique sumus Deum, ut eam cito et feliciter huc reducat, sicuti spero eandem non post multa tempora redituram. Ago autem et habeo BCK, 1595, p. 80 Dominationi Tuae magnas gratias de effigie F ms. S(!) ⌈FF ms. S(!) ⌉(erdinandi) Chortesii, viri singularis et magnanimi, cuius acta et praeclara facinora ex libro narrationum eius didici, quem mihi divus Ferdinandus rex manu sua porrexit et dedit, dicens, ut his crederem, quae in illo scripta sunt, sicut Evangelio. Ago etiam et habeo Dominationi Tuae ingentes gratias et de illis versiculis, quos proxime mihi misit. Placent omnibus doctis apud nos, nam ut sunt docte et eleganter scripti, ita ad praesentia tempora plurimum faciunt. Ego nihil habeo, quid hinc mittere debeam Tuae Dominationi, nisi hoc, quod, quicquid pro gloria et commodo eiusdem Dominationis Tuae apud hanc sacram maiestatem regiam praestare potero, praestabo libenter, exigit hidden by binding⌈[it]it hidden by binding⌉ enim hoc virtus et doctrina Dominationis Tuae, exigunt ingentia eius merita erga principes et of hidden by binding⌈[of]of hidden by binding⌉ficia erga me et alios amicos. Incredibili voluptate affectus sum ex hidden by binding⌈[ex]ex hidden by binding⌉ hoc, quod reverendissimus dominus cardinalis, cancellarius caesaris summus, Dominationem Tuam pleno ore com hidden by binding⌈[com]com hidden by binding⌉mendavit scribens sacrae maiestati regiae. Ego illius commendationis adiutor fui. Utinam hidden by binding⌈[nam]nam hidden by binding⌉ tot labores, tot impensae, tot commendationes optimorum virorum fructum afferrent hidden by binding⌈[ent]ent hidden by binding⌉, sicut hoc fore spero. Opto Dominationem Tuam feliciter valere et rogo, ut per opportunitatem commendet hidden by binding⌈[endet]endet hidden by binding⌉ me sacratissimae caesareae maiestati et serenissimo domino regi Ferdinando, item reverendissimo domino cardina hidden by binding⌈[dina]dina hidden by binding⌉li cancellario, et reverendissimo domino episcopo Tridentino.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, die XXVII hidden by binding⌈[I]I hidden by binding⌉ Aprilis anno Domini M-o D-o XXX-o.
Vester totus bonus amicus Christoforus de S(chydlovyecz) castellanus et capitaneus hidden by binding⌈[apitaneus]apitaneus hidden by binding⌉ Cracoviensis ac regni Poloniae cancellarius, manu sua hidden by binding⌈[sua]sua hidden by binding⌉