Letter #3481
Krzysztof SZYDŁOWIECKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1530-04-27
| received Mantua, [1530]-05-30 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
| ||||||||||
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus Excerpts concerning Dantiscus' travels
Magnifico domino
Magnifice domine, amice carissime. Salutem plurimam et felicitatem.
Perpauci sunt apud nos, qui et libentius, et frequentius litteras dent ad amicos, quam ego. Sed tamen Tuae Dominationi videor esse parcus nimium in scribendo. Verum est, raro scribo Tuae Dominationi, quia et ipsa idem facit et si scribit, breviter scribit, remittens me ad litteras regiae maiestati scriptas, maiestas autem sua vel in magno ducatu Lituaniae fit, vel ego ab aula secedo in possessiones meas, sicque careo fructu litterarum Dominationis Tuae. Et illa, quae de coronatione sacrae caesareae maiestatis Magnificentia vestra huc scripsit, non vidi, quamquam id exigebam et cupiebam videre. Ait enim reverendissimus dominus Cracoviensis, quod tales litteras non vidit. Utcumque est, ego contentissimus sum humanitate et benevolentia Dominationis Tuae, cui nedum calamo, sed et lingua et facultatibus meis, ubi exigeret, adesse cupio et volo. Quod igitur negotia Tuae Dominationis attinet, curavi et promovi illa omni diligentia in conspectu principum nostrorum, quamquam virtus et in rebus bene gerendis dexteritas pro eadem intercedit non vulgariter, mereturque nedum nostram, sed regum nostrorum et rei publicae habere ac referre gratiam. Ego, mi domine Ioannes, certissimum habeo, quod molestissima et inutilis sit mora haec in illa aula Dominationis Tuae, non caretque ingenti eius impendio praeter ea, quae a
BCK, 1595, p. 80
Dominationi Tuae magnas gratias de effigie F ms. S(!)
⌈FF ms. S(!)
⌉(erdinandi)
⌊libroprobably ;
⌋ narrationum eius didici, quem mihi divus
, CIDTC IDP 42⌊versiculiscf. , CIDTC IDP 41;
, CIDTC IDP 42⌋, quos proxime mihi misit. Placent omnibus doctis apud nos, nam ut sunt docte et eleganter scripti, ita ad praesentia tempora plurimum faciunt. Ego nihil habeo, quid hinc mittere debeam Tuae Dominationi, nisi hoc, quod, quicquid pro gloria et commodo eiusdem Dominationis Tuae apud hanc sacram maiestatem regiam praestare potero, praestabo libenter, exigit hidden by binding⌈[it]it hidden by binding⌉ enim hoc virtus et doctrina Dominationis Tuae, exigunt ingentia eius merita erga principes et of hidden by binding⌈[of]of hidden by binding⌉ficia erga me et alios amicos. Incredibili voluptate affectus sum ex hidden by binding⌈[ex]ex hidden by binding⌉ hoc, quod reverendissimus dominus cardinalis, cancellarius caesaris summus, Dominationem Tuam pleno ore com hidden by binding⌈[com]com hidden by binding⌉mendavit scribens sacrae maiestati regiae. Ego illius commendationis adiutor fui. Utinam hidden by binding⌈[nam]nam hidden by binding⌉ tot labores, tot impensae, tot commendationes optimorum virorum fructum afferrent hidden by binding⌈[ent]ent hidden by binding⌉, sicut hoc fore spero. Opto Dominationem Tuam feliciter valere et rogo, ut per opportunitatem commendet hidden by binding⌈[endet]endet hidden by binding⌉ me sacratissimae caesareae maiestati et serenissimo domino regi Ferdinando, item reverendissimo domino cardina hidden by binding⌈[dina]dina hidden by binding⌉li cancellario, et reverendissimo domino episcopo Tridentino.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉
Vester totus bonus amicus