» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #3473

Sigismundus de RUSSIS to Ioannes DANTISCUS
Modugno, 1530-03-31
            received Mantua, [1530]-04-20

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, BCz, 1595, p. 41-42

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz, 1595, p. 42

Multum magnifico et excellenti Domino, domino Iohanni Dantisco serenissimarum maiestatum Poloniae apud paper damaged[apud]apud paper damaged cae paper damaged[cae]cae paper damagedsarem oratori, domino observandissimo etc.(?)

Apud caesarem

BCz, 1595, p. 41

Multum magnifice et excellens Domine.

Multotiens ad Vestram Dominationem litteras dedi et, quia ab humanitate et virtute tua responsum non accepi, vereor, ne infidi fuerint litterarum portitores. Cum autem ad praesens in caesaris castris militaturus se conferat Lombardiam praesentium lator no(m)i(n)e or no(v)i(ssim)eno(m)i(n)eno(m)i(n)e or no(v)i(ssim)e comes factus(?) de Russis de nostra Russorum familia et domini L(udovi)ci consanguineus, ut ad caesaris curiam veniat Vestram Dominationem meo nomine visitatum, rogavi. Quam habeo exoratam, ut mihi dignetur suam bonam valetudinem significare et, quia magnificus dominus Levicius in Civitate Neapolis, qui meo honore et beneficio bonum opus effecit, ad quod perficiendum caesaris in meum favorem ad eiusdem regni ministros commendatitiae litterae mihi omnem tribuent dignitatem, ut per Vestram Dominationem quam citius fieri poterit a caesare impetrentur et ad me superinscribedad mead me superinscribed remittantur, pro eius inmensa humanitate ipsam exoro. Erit hoc opus maiestati suae servitio serenissimae et reginae et domino L(udovi)co gratissimum et ego plus Tuae Dominationis quam mihi ipsi debere profitebor. Et quia res ardua non est, spero, quod tua valida intercessio sola sufficiet. Sin autem opus erit favore reverendissimi archiepiscopi nostri qui, ut audio, est multum amicus et frater Dominationis Vestrae, et ad quem in meum favorem scribit per eundem consanguineum meum eius vicarius generalis in hoc archiepiscopatu ipse, quatenus(?) sibi visum fuerit, poterint invocare et uti, magis enim unita virtus fortior est. Vale, excellens domine et mei memor.

Ex terra Medunii, die ultimo Martii 1530 hidden by binding[0]0 hidden by binding.

Ad servitia Vestrae Excellentis Dominationis paratissimus Sigismundus de Russis Barensis