Nemo ⌊istinc⌋ ad nos [v]eniebat, quem non percontarer de felici statu Reverendissimae Dominationis Vestrae. Sed cum de ipsa iam a duobus fere annis nihil audirem, factum erat, ut tristius aliquid, humanum tamen, ei accidisse suspicarer. Itaque desiderabatur magis a me Reverendissima Dominatio Vestra, quam exspectabatur is nuntius, quem hodie habui cert[e] gratissimum. Nam cum veniens hic ad reverendissimum ⌊Upsaliensem⌋ offendissem eum domi scribentem ad reverendissimum ⌊dominum Cracoviensem⌋, statim rogavi, num esset ei nota Dominatio Vestra. “Notissima” dixit et praeterea, ut est humanissimus, multis verbis et honestissimis largissime indicavit ⌊se⌋ plane eam nosse et amare valde ac venerari. Cum et litteras, quas ab ipsa nuper acceperat ostendit, vel eo nomin[e] mihi suavissimas, quod talem in religione Dominationis Vestrae constantiam simul et fortitudinem significant, qualis et mihi antea semper fuit p[er]specta et istis in locis est valde, ut audio, necessaria.
De me si quid est, quod scire cupiat, ego paucis perstringam. Post discessum suum ab aula ⌊caesaris⌋ prosecuti sumus ⌊Viennae⌋, exin perpetuo in ⌊Hispania⌋ et in expeditione Tunetana munus illud oratoris, quo fungebamur usque ad initia belli, quod successit anno XXXVI. Quo anno revocatus redii domum.
Fui denuo missus ⌊Barchinonam⌋ ante finem XXXVII ad componendas indutias, quae auctae et confirmatae postea fuerunt ⌊Niceae⌋ auctore ⌊summo pontifice⌋, ubi et nos affuimus.
Anno sequente bonae memoriae ⌊praedecessor⌋ meus elegit me sibi coadiutorem. Itaque vocatus ad hoc ministerium contuli me, quod potui plenius, ad ea, quae videbantur esse officii mei. Verum XL-o relegor in ⌊Flandriam⌋ ac iterum sequor ⌊caesarem⌋ ad ea comitia,[1] quae ⌊Ratisponae⌋ etiam fuerunt tunc celebrata. Accidit eo tempore caedes illa miserrima ⌊Rinconii⌋,[2] quae mihi fecit occasionem evadendi a ⌊Germania⌋, quod ⌊rex⌋ meus detinebat ⌊reverendissimum Leodiensem⌋. Interea bellum renovatur, a quo semper afui, quiescens in ⌊Brit[tan]ia Armorica⌋, ubi sunt ⌊Redones⌋, quibus ego, etsi indignus, praesum.
Ceterum cum a nostris essent ⌊huc⌋ mittendi aliquot praesules, electi fuere A... archiepiscopus, ⌊Claromontanus⌋ et ⌊Agathensis⌋ episcopi. Fui quoque ego ad eum numerum adiectus accessimusque huc una omnes Nonis Augusti, ex qua die hic sedemus exspectantes, tandem ut hoc sacrosanctum concilium aperiatur. Quod etsi tota hac aestate est agitatum inter ⌊sacratissimum dominum⌋ et principes nostros, necdum tamen concluserunt, quando hoc futurum sit. Sed is videtur esse status rei Christianae, qui non possit pati longam dilationem.
Quod si in hac tam gravi causa procedetur, ut speramus, ea forma, diligentia et auctoritate, quae convenit tam pio negotio, non putamus defuturam nobis Reverendissimam Dominationem Vestram, quae actiones omnes nostras poterit doctissimis prudentissimisque suis consiliis adiuvare. Mihi profecto non minus iucundum quam utile agnosco futurum, si contigerit, nostrae sententiae rationes posse omnes secum conferre et ad iudicii sui calculum reducere. Quo et nihil mihi accidere potest optabilius nec non, ut iterum videam, amplectar ac suspiciam Reverendissimam [Dominationem] Vestram, sicut ex animo cupio et ipsi non dubito no[n iniucundu]m fore.
Quod superest, Deum precamur, ut pro sua divina misericordia iis nostris afflictissimis rebus providere dignetur et Reverendissimam Dominationem Vestram servare ac gratia spiritus sui sancti tueri et largissime cumulare.