Letter #3444
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSBodzentyn, 1548, [end of September]
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc., domino [or]natissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Mandatum, quod postulat Reverendissima Dominatio Vestra, cum absimus ab aula, scribi hic non potuit, sed daturum, spero, dominum vicecancellarium. Domino Caspari cupiebam quidem certe omnia humanitatis officia praestare pro eo, ut debui. Sed quod ex animo cupiebam, praestare non potui propter occupationes meas, quae quantae fuerint, ipse locuples testis esse potest. Itaque me vehementer paenitet, quantum illi a me humanitatis est exhibitum, nulla enim prope fuit, quam ille summam merebatur. Sed sarcietur alio tempore Deo bene iuvante, quod nunc neglectum est.
Quod ille fuerit Varssaviae, non ignorat maiestas regia neque ferre dicitur aequo animo. Siletur nunc de rebus omnibus. Exspectamus in horas reverendissimi domini cardinalis Augustani nuntium. Is quod attulerit, non erit clam Reverendissimam Dominationem Vestram. Magna nunc est in regno tranquillitas, Deo sit gratia. Videntur omnia fore mitiora multorum opinione. De coronatione nihil explorati habeo, nisi quod ducitur in Novam Civitatem. Itaque non longe aberit Cracovia. Hinc aliquam coniecturam capere licet. Excepta est magno honore. Profecturus erat obviam dominus episcopus Posnaniensis, sed eum iam in procinctu cum esset, febris corripuit non sine periculo. Itaque functi sunt hoc munere: Plocensis episcopus, Iunivladislaviensis, Russiae et Lublinensis palatini et alii non pauci. Deus det laetam catastrophen. In praesentia quod scribam aliud, nihil est.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem et felicem. Cuius me gratiae commendo.
Bene factum, quod huc deflectit tabellarius Reverendissimae Dominationis Vestrae, nam cum in silvis illis nemo sit cum regia maiestate ne secretariorum quidem, frustra ibi expectasset.
Ex castro Bodzantino, 1548.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis
Postscript:
Aureum dedi servitori Reverendissimae Dominationis Vestrae, ut eum cancellariae istic offerret.