Letter #3441
Mikołaj LOKA to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1548-09-03
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-09-05 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino et maecenati suo colendissimo
Reverendissime Domine, maecenas colendissime.
Humillima servitia mea commendata{e} esse cupio Dominationi Vestrae Reverendissimae.
Venit nuper exhi<bi>tor praesentiarum honorabilis Andreas de Calisch ad me on the margin, in the hand of sender⌈ad mead me on the margin, in the hand of sender⌉ cum litteris parentis mei, quibus a me postulat, ut nominatum Andream Reverendissimae Dominationi Vestrae litteris meis commendarem, quo subdiaconus exsistens diaconatus et presbyteratus ordinibus a Reverendissima Dominatione Vestra honorari possit. Ego, etsi hoc onus invitus in me suscepi, cum Reverendissimam Dominationem Vestram falcem suam in alterius messem minime missuram certo sciam, nullas enim habet dimissoriales, verum se eas habuisse atque longa itineris peregrinatione perdidisse coram episcopo Wladislaviensi, a quo in subdiaconum ordinatus probabili on the margin, in the hand of sender⌈probabiliprobabili on the margin, in the hand of sender⌉ edocuit testimonio. Litteris tamen tum patris mei, tum domini officialis Pomeraniae permotus, quae eum probum atque devotum hominem esse testantur, continere me non potui, quin ei litteras ad Dominationem Vestram Reverendissimam darem hisque obsecro magnopere, quodsi illi aequum videbitur tempore adveniente hoc imperfectum opus amore Dei perficere dignetur. Habet Reverendissima Dominatio Vestra hominem pauperem et miserum, qui neque victum, neque amictum modo habet. Quare non dubito, quin sui Reverendissima Dominatio Vestra miserebitur, praemium a Deo exspectans.
Quod, ut ad ordines sacerdotii acci ms. e(!) ⌈ii ms. e(!) ⌉piendos veniam, Reverendissima Dominatio Vestra per venerabilem dominum Ioannem Hannovium confratrem mihi unice carum mihi significaverit, immortales ago gratias. Ad quos veniam perlubens, nisi equi, quos una cum curro cum fratre meo ad regiam maiestatem Radom versus proxime ablegavi, ultra praescriptum tempus in itinere tardaverint.
Nova apud nos sunt nulla. Venerabilis domini Gasparis felicem ad nos adventum in dies exspectamus magno cum desiderio, non tamen omnes aequanimiter.
Cupio Reverendissimam Dominationem Vestram optime valere in annos quam plurimos. Cuius me gratiae, tutelae et patrocinio commendo.
Warmiae, 3 Septembris anno 1548.
Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus servorum Nicolaus Lok or Loka⌈LokLok or Loka⌉