Letter #344
Ioannes DANTISCUS to [Piotr TOMICKI]Valladolid, 1527-05-21
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine gratiosissime.
Humillimam commendatio[nem].
Quod toties ad Dominationem Vestram Reverendissimam utor Laconismo, quaeso mihi v[e]niam dari, fit enim in postariis, qui mihi semper strictius tempus, ut solent etiam aliis, assignant, unde occupatus ad
Summa est omnium rerum, de quibus late ad Dominationem Vestram Reverendissimam scribere st[a]tueram, quod illam maximopere rogo atque obtestor, ut me tandem suis precibus et intercessione ad serenissimam
Alia mihi temporis angustia praeripit, sed talia sunt, quae Dominatio Vestra Reverendissima facili coniectura potest assequi, cum nihil ardentius cupiam, quam id, quod olim patres sancti in limbo inferni redemptionem exspectantes, quam Dominatio Vestra Reverendissima pro sua in me gratia, quantum potest, maturet.
Cui me humillime commendo.
Ex