Quid nomine spectabilis ⌊magistratus Elbingensis⌋ ⌊reverendissimo domino Cracoviensi⌋ scripserim, ex litteris meis Dominatio Vestra intelliget. Habet haec ⌊civitas⌋ aliquot, qui ex nulla causa eam insectantur et apud serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ deferunt, ita ut magnum illi odium , cum tamen nulli umquam obfuerint nec debitam iustitiam denegaverint, conciliarent. Quam vero molestum sit ob innocentiam odium et offensam ⌊domini sui⌋ incurrere , Dominatio Vestra iam perspectum habet et ex nuntiis dicti ⌊magistratus⌋, quos ⌊Cracoviam⌋ ad exequias ⌊regiae maiestatis⌋ ablegarunt, fusius intelliget; illis ne desit opera sua , sed ut eos contra omnes adversarios defendat, quo in gratia serenissimae ⌊maiestatis regiae⌋ dicta civitas permanere possit , plurimum rogo Dominationem Vestram.
Quae feliciter valeat.