Letter #3401
[Ioannes DANTISCUS] to [Achatius? von] ZEHMEN (CEMA) jr.Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-07-03
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Quod saepius nos tuis litteris invisis, nobis est gratissimum et delectamur isto tuo erga nos amore et complacendi, quo uteris, studio , eo enim cotidie te nobis reddis cariorem, ita ut minime tibi, quod tamen novissimis tuis litteris facere videris, de nostro erga te benevolo animo sit dubitandum, amamus te plurimum, idque ob honestos tuos mores et excultum ingenium, et vellemus nobis aliquando exhiberi occasionem, quo hanc nostram benevolentiam tibi possemus reddere testatiorem, numquam deerit prona nostra voluntas.
Gratificatus etiam es nobis multum cum adiunctis novitatibus , et ut saepius huiusmodi perscribas, rogamus. Animo advertimus quidem patriae statum esse afflictissimum, quomodo vero huic malo sit occurrendum et ille in integrum restituendus, non videmus. Omnia Deo sunt committenda, qui aliquando dabit meliora et laetiora tempora.
Bene vale.
Datae
ex arce nostra
Postscript:
Scheda in litteras iunioris Czem
Cum hae litterae fere essent obsignandae, alterae nobis a te reddebantur, quibus nobis tuo et magnifici
probably
Quomodo vero per nos reipublicae status iam fere collapsus sustentari et restaurari debeat, non videmus nec in nobis consilium, quo hoc malum, quod nobis omnibus impendet, averti posset, invenimus. Gratia divina erit nobis exspectanda, ut ex ea omnia moderentur et alium finem quam eum, quem nos anim{i}advertimus, sortiantur . Cum inserta in tuas litteras scheda hoc, quod fieri petiisti, egimus etc.