Letter #3390
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1548-06-30
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-07-10 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. domina
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Accepimus litteras Paternitatis Vestrae, quibus eorum, quae de morte regiae maiestatis Poloniae ad eam scripsimus, meminit, et dolorem suum ex hac ipsa morte acceptum testificatur. Facile credimus Paternitatem Vestram vere et ex animo dolere, habuit enim Vestra Paternitas ex illius maiestate benignum et clementem dominum. Nos etiam in assiduo luctu et maerore sumus. Sed quae tamen Dei voluntate fiunt, in his nos acquiescere oportet et de omnibus gratias illi agere aequum est. Sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum.
Credebamus venturam esse Paternitatem Vestram ad sepulturam domini sui, et libenter illam videre optabamus, tum ut nos reviseret, tum ut extremum domino suo defuncto honorem ac obsequium exhiberet. Sed cum per aetatem ac valetudinem praestare id nequeat, indulgemus hoc illi, ut commoditati ac valetudini suae inserviat. Verum tamen nostri non sit istic immemor et pristinam suam erga nos animi propensionem retineat. Epitaphium, quod Paternitas Vestra defuncto regi ac domino suo fecit, placuit nobis plurimum. Pro quo gratias illi agimus.
Audimus venisse ad illustrem dominum ducem Prussiae duces duos Germaniae, qui qua de causa venerint, latere Paternitatem Vestram non poterit. Proinde postulamus ab illa, ut qui sint hi, quid acturi venerint, quid confecerint, cito et exacte nobis significet, rem nobis gratam factura.
Quam salvam et felicem diu valere optamus.
Datae Cracoviae, ultima Iunii, anno Domini MDXLVIII.