Letter #3366
Maciej KALECKI of Mąkolin to Ioannes DANTISCUSRaduń, 1548-05-03
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-05-09 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, suo domino observandissimo
Salutem et felicitatem ac sui plurimam commendationem.
Video Reverendissimam Dominationem Vestram eo animo ferre calamitatem nostram, quo et nos hic ferimus. Quid autem consolationis hinc dem aut scribam, non habeo, quandoquidem res eo devenit, ut humano consilio regi non possit, nisi solius Dei Omnipotentis prudentia et benignitate. Nos peccavimus, iniuste egimus. Nostra peccata horum malorum sunt causa.
Consolatur me aliquantulum senatorum fides et constantia, quam principi per litteras certatim offerunt. Solatur me etiam principis aequanimitas erga omnes, quam ego saepissime inculco, video enim, quid hisce temporibus dissidiorum causa fuerit, dum unius quam alterius maior ratio habita est. Spero rem publicam aliqua(m) or aliqua(ndo)⌈aliqua(m)aliqua(m) or aliqua(ndo)⌉ futuram, si concordia fuerit, sed equestrem ordinem eo a novo audio graviter esse offensum. Deus Omnipotens placabilem nobis eum reddat, in eo enim nunc pendet lex et prophetae. Plura non vacat, in itinere praesertim.
Commendo me in gratiam Vestrae Reverendissimae Dominationis, qua ut me prosequatur, maiorem in modum oro.
Ex Radunya, die 3 Maii 1548.
Deditissimus servitor Matthias a M(ącolin) praepositus Trocensis etc. subscripsit
Postscript:
Ad diem 24 mensis huius, si Deus voluerit, Cracoviam videbimus.