» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #3362

Samuel MACIEJOWSKI to Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), 1548-04-24
            received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-05-16

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1599, p. 1081-1084

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc., fratri et amico carissimo et honorando

Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime et honorande.

Salutem et officiorum commendationem.

Accepi breve apostolicum, quod abbates ad me transmiserunt, quod Vestrae quoque Reverendissimae Dominationi, quem esse mihi collegam, datum video, mittendum duxi. Illa facere velit eius executionem, si res postulaverit. Quandoquidem, cum adsit isthic propius minore negotio, confugere ad eam abbates et monasteria possunt. Ego vero, si quid aut hic, aut in Urbe me curare necesse fuerit, iniuncto mihi muneri non deero.

De villa ista scripsi ad capitulum Wladislaviense. Spero profici aliquid litteris meis posse. Quod si spes mea me fefellerit, Reverendissima Dominatio Vestra, quid porro faciendum censeat, mihi perscribat. Consilium illius lubens amplectar.

Opto Dominationem Vestram Reverendissimam bene valere. Cuius me fraterno amori commendo.

Datum Cracoviae, postridie feriarum Divi Alberti anno Domini 1548.

Eius Vestrae Dominationis Reverendissimae frater obsequens Samuel, episcopus Cracoviensis et Regni Poloniae cancellarius