Letter #3359
Mikołaj GRABIA to Ioannes DANTISCUSLuboml, 1548-04-06
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-05-16 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episopo Warmiensi, suo domino gratiosissimo ac honorandissimo
Reverendissime in Christo Pater, domine gratiosissime ac honorandissime.
Praemissa mei servitiorumque meorum in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae officiosa commendatione.
Cum in Prussiam famulos mitterem aula relicta hic paulum otii nactus, indignum putabam, si non cum Reverendissima Paternitate Vestra, ea temporis occasione oblata, per litteras liberius agerem, exigua licet hic scribendi materia offeratur. Tamen proxime, Cracoviam reversus, dabo operam, ut familiari hoc litterarum colloquio crebrius utamur.
In negotio illo Reverendissimae Paternitatis Vestrae, si quid apud serenisssimam regiam maiestatem impetraverim, hactenus nihil respondi. Verum tamen pro singulari mea erga Reverendissimam Paternitatem Vestram observantia ea in re cum serenisssima regia maiestate liberaliter egi, adversam Reverendissimae Paternitatis Vestrae aetatis ingravescentis valetudinem liberius excusans. Quamvis igitur serenisssima regia maiestas hos particulares conventus praesentia Reverendissimae Paternitatis Vestrae decorari ex animo cuperet, tamen cum prae morbo hoc id commode fieri minus expediat, si quando Reverendissimae Paternitati Vestrae conventibus his per adversam valetudinem interesse non licuerit, velut re ipsa id excusante, serenisssima regia maiestas ea in re Reverendissimam Paternitatem Vestram liberiorem facit.
Equum, quem Reverendissima Paternitas Vestra velut in obsidem sui erga me amoris mihi dedit, propter innatas illi singulares naturae dotes prae ceteris etiam amplector procreandaeque soboli aptiorem adhibebo. Quam quidem Reverendissimae Paternitatis Vestrae in me gratiam omnibus officiis vicissim promereri curabo.
Tandem Reverendissima Paternitas Vestra bene valeat.
Datum in Luboml, feria sexta post Dominicam Paschae anno Domini M-o D-o XLVIII-o.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequentissimus servitor, vicecancellarius Regni manu sua