Letter #3357
Martin ALLEXWANGEN to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1548-04-01
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-04-15 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino benefactori et patrono clementissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine benefactor et patrone clementissime.
Humillimam servitiorum officiorumque meorum diligentem commendationem.
Cum nihil esset adeo, qua re vires satis iam exhaustas Reverendissimae Paternitatis Vestrae suble written over a⌈aee written over a⌉varem et in integrum restituerem, mearum partium esse putabam Reverendissimae Paternitati Vestrae significare per praesentes bellum, quod nobis imminebat in multos annos, ita, ut ex litteris domini palatini Syradiensis accepi, quavis cunctatione esse sepositum, ut nihil iam sit porro, quod animum Reverendissimae Paternitatis Vestrae suspensum habere possit, imo potius meliora in posterum ut speranda nobis sint. Sed unum, quod omnium difficillimum esse puto et his tempestatibus maxime metuendum, vereor, ne de regis senioris vita ut qui superinscribed in place of crossed-out et⌈et ut qui ut qui superinscribed in place of crossed-out et⌉ in omnes libell liberales et pacis studiosos nunc sit actum, apoplexia enim motus medicorum opera et diligentia sedulo custoditur.
Haec sunt, quae in praesentiarum Reverendissimae Paternitati Vestrae significare volui. Precor Reverendissimam Paternitatem Vestram, ut causam fratris mei velit sibi habere commendatam.
Quam ut Deus Optimus Maximus in annos usque Nestoreos servet incolumem ms. incolumen(!) ⌈incolumemincolumem ms. incolumen(!) ⌉, sedulo precor.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, raptim, 1 Aprilis anno Domini M-o D-o XLVIII-o.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae humillimus addictissimusque cliens Martinus von Allexwangen