Letter #334
Ioannes DANTISCUS to [Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ)?]Valladolid, 1527-05-01
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Salutem et felicitatem.
Ab eo tempore, quo me Barii reliquisti, non accepi alias a te, quam hic binas litteras et eas admodum breves, quarum data 7 Octobris et 15 Decembis, noloque tecum super iis, licet ego iam aliquoties ad te scripserim, expostulare, satis enim mihi factum puto, quod scripseris. Habeo tibi magnas gratias pro moneta, quam misisti, estque non vulgariter excusa, libenter etiam minorem vidissem, gratum mihi facies et in hoc, si illam mihi miseris.
Quod adversa valetudine laborasti, non potui tibi non condolere; ista est misera mortalium condicio, quam ego etiam superioribus diebus non effugi, arthriticus factus, sine tamen - ut in trito est adagio - fortunarum accessione, licet Deo gratias mihi satis habere videor, modo mihi post tot labores ad vos sospes detur reditus.
Nolui ego, ut tu, uti Laconismo, se<d> copiosius tecum colloqui, a quo tamen me temporis angustia et multa alia scriptio avocat; dabis igitur veniam et quae hic aguntur , accipies in compendio. Obsides regis Galliae hic bene tractantur, sed de illorum redemptione niladhuc intellegimus. Coeptum fuit hic agi de pace per oratores pontificis, Franciae et Angliae regum, Florentinorum, Venetorum, qui dum videbantur deficere in m[a]ndatis non sufficientibus, nihil concludi potuit. Rex Gallorum omnibus modis se continet, ut pecunias colligat. Id quod factum est circa Neapolim per triremes Gallicas, puto te non latere, videlicet quomodo portum ibidem intraverint et castellum in mari expugnaverint, unde postea inter pontificem et viceregem 8 mensium sunt indutiae confectae, ad quas dux Burbonensis non fertur consensisse. Quid hinc futurum, exitus docebit. Hic in hac curia adeo egetur, quod multi, et imprimis magnus cancellarius et aliqui Germanorum procerum et peditum latronum caesaris persolutis tamen stipendiis hinc abierint et pauci contenti maneant. Colligitur etiam modis omnibus nervus, qui tamen concepto proposito non sufficere poterit, quandoquidem ad novum bellum reprimendum, quod Gallus molitur pro recuperandis obsidibus, magna summa opus est. De re christiana nemo est sollicitus, quisque rem suam curat. Haec sunt, quae hic aguntur, omnia. Tu, quaeso, quae apud nos et in Hungaria inter istos reges fiunt et quorsum Turca tendit, perscribe, rem mihi gratissimam facturus.
Datae ex Valdole, 1 Maii 1527