Letter #3315
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1548-01-09
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1548-01-24 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae litteras a domino Caspare et a domino archiepiscopo Upsalensi. Ex iis, quae agantur in urbe et in Italia, cognoscet. A domino Lascki nihil in hunc diem litterarum est allatum, quod quidem ego sciam. Scribit mihi amicus quidam Augusta, quod eum iam paenitet non accepti collegae. Negant enim ei opem suam principes. Apud caesarem vero mandata nondum exposuit diffiditque causae. Sed ea tamen res bonam spem nobis facit, quod cum regia Romanorum maiestate admodum amice de paraphernis transactum est. Inde enim coniecturam capimus, cetera quoque non adeo fore difficilia. Faxit Deus, ut haec nostra spes nos ne fallat.
Scribit idem amicus dominum marsalcum Lituaniae rebus praeter spem suam ex sententia confectis ante Natalem Christianum huc venturum fuisse. Litterae datae sunt in mense Novembri. Sed nusquam dominus marsalcus comparet neque ubi sit aut qui sit rerum ipsius status, ex eo tempore potui cognoscere. Aeger hinc admodum discesserat. Metuo, ne decumbat alicubi. Comitiorum hic ratio valde nunc est perturbata. Det Deus laetam huic fabulae catastrophen. Mihi quidem non procul a nobis ingens malum aliquod abesse videtur, quod Deus avertere pro sua magis misericordia, quam pro nostris meritis dignetur.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu felicem et incolumem conservet. Cuius me gratiae commendo.
Pyotrcoviae, 5 Idus Ianuarii 1547.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis