Proficiscitur hinc nobilis ⌊Nicolaus Plotovsky⌋ ad aulam Serenissimae Maiestatis Vestrae et serenissimi ⌊filii⌋ eius, qui, cum antea satis ex ingenii sui et corporis dotibus Serenissimae Maiestati Vestrae sit commendatus, rogavit tamen me, ut eum commendatiorem Serenissimae Maiestati Vestrae his meis litteris redderem. Quam humillime rogo, velit dictum ⌊Nicolaum⌋ clementer apud se commendatum habere.
Referet ⌊ille⌋ Serenissimae Maiestati Vestrae statum ⌊harum terrarum⌋ et meae valetudinis, quae cotidie incipit fieri infirmior , corpus etiam, quod a iuventute mea in servitio Serenissimae Maiestatis Vestrae existens, creberrimis profectionibus et ex longinquis itineribus concussum est, redditur debilius, ita ut iam minime maiores motus et longiores profectiones sustinere possim, quiete tamen haec, qualiscumque mea vita aliquantulum adhuc, si illa mihi ex gratia Serenissimae Maiestatis Vestrae clementer, ut confido et humillime precor, concedetur, sustentari posset, in qua si non viribus corporis, propensione tamen et quantum in me intelligentiae est, Serenissimae Maiestati Vestrae possem inservire.
Cuius clementi gratiae et protectioni me humillime commendo atque longiores vitae annos a Domino Deo ex animo precor.