Letter #3294
[Ioannes DANTISCUS] to Sigismund II Augustus JagiellonHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-12-20
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Regi iuniori
Serenissima etc.
Libenter soleo Serenissimae Maiestati Vestrae eos commendare, quos scio et Serenissimae Maiestati Vestrae gratos esse, et illi etiam diligenter inservire posse, de quorum numero cum unus sit praesentium lator, nobilis Nicolaus Plotovfsky ia[m] Serenissimae Maiestati Vestrae non incognitus. Humillime rogo, ut eundem clementer commendatum habere velit atque pro fideli servitore eum agnoscere et suscipere, nec dubitabit Serenissima Maiestas Vestra de eius fide et integritate. Facturus omnia est, et quidem promptissime, quae ex dignitate Serenissimae Maiestatis Vestrae esse et quo uberiorem gratiam eius erga se promereri posse, cognoverit. Id cum ego in eo sim expertus et hominem diligentem et integrum eum animadverterim, non dubitavi ex illis dotibus illum Serenissimae Maiesati Vestrae commendare.
Ex quo etiam Serenissima Maiestas Vestra statum harum terrarum, meam item valetudinem et dispositionem corporis cognoscet , quod nunc indies debilius efficitur, et ad longiores profectiones et motus antea in iuventute mea usque ad hanc aetatem sine intermissione per longinqua itinera conquassatum et concussum, minus est idoneum, ita ut nihil supersit, quod annus vitae meae prolongare possit, quam quies. Quae si iam emerito militi in hac mea aetate mihi concederetur, foret forsan aliqua spes, hoc Domino Deo largiente, protractioris vitae , in qua, si non corpore, ingenio tamen et consilio Serenissimae Maiestati Vestrae inservire possem.
Quam ut Dominus Omnipotens in longiores et feliciores vitae et regni sui annos nobis hic omnibus conservare velit, precor ex animo.
Datae Heilsberg, XX Decembris 1547.