Cum Serenissima Maiestas Vestra antea ad meam intercessionem generoso domino ⌊Ioanni a Baisen⌋, castellano Elbingensi et capitaneo Gnevensi, clementem suam gratiam non denegaverit, sed eum hucusque summa clementia, qua eum etiam serenissimo ⌊parenti⌋ suo commendare non est dedignata, prosecuta sit, nunc vero tempus instet, quo de ⌊consilio harum terrarum⌋ deputati ad serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ ⌊nuntii⌋ legationem in causa conservationis privilegiorum nostrorum deponere debent, quorum unus etiam, dictus dominus ⌊castellanus⌋, ad aulam regiam in eodem negotio proficiscitur, eum denuo Serenissimae Maiestati Vestrae commendandum esse duxi, ut per eiusdem clementem intercessionem apud serenissimum ⌊parentem⌋ eius, in possesione praefecturae Gnevensis, quam et proavi et ⌊parens⌋ eius fidelissimis eorum servitiis, quae serenisimis ⌊Poloniae⌋ regibus exhibuerunt, promeruerunt , conservarentur, et tandem ab impetitionibus eorum, qui privilegio ⌊harum terrarum⌋ gaudere non possunt nec inclusi sunt, liberaretur.
Quod Serenissimam Maiestatem Vestram benigne facutram esse non diffido, praesertim cum antea omnibus ⌊hic subditis⌋ suis clementem protectionem et privilegiorum conservationem promiserit. Quam ne nunc abicere velit, quibus possum, submissis meis precibus, quod libenter, si hoc ob adversam valetudinem et corporis imbecillitatem fieri potuisset, in hac legatione praesens fecissem, a Serenissima Maiestate Vestra his litteris oro. Futurum enim est, ut hoc clementi suo tutamento ⌊has terras⌋ et earum incolas non solum quietiores reddat, sed etiam in subiectionis et fidei officio eos promptiores erga Serenissimam Maiestatem Vestram faciat.
Cui me una cum dicto domino ⌊castellano⌋ humillime commendo, atque ut Serenissimam Maiestatem Vestram Dominus Omnipotens diu nobis sospitet at incolumem conservet, precor ex animo.