Letter #329
Krzysztof SZYDŁOWIECKI to Ioannes DANTISCUSPrague, 1527-03-29
received Valladolid, 1527-06-23 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico Domino, domino Ioanni Dantisco, apud sacram caesaream et catholicam maiestatem serenissimi domini regis Poloniae orator paper damaged⌈[orator]orator paper damaged⌉i, amico carissimo
Non possum Magnificentiae Vestrae multa scribere, quia posta orig. postha⌈postaposta orig. postha⌉ mox expedietur, nisi sciat me recte valere missumque oratorem ad serenissimum dominum regem Ferdinandum. Sua maiestas brevi hinc discessura est ad Moraviam, ego vero Poloniam rediturus sum. Sacra maiestas utraque Poloniae optime valent retulitque princeps noster insignem victoriam de Tartaris mense Ianuario.
Alia nulla sunt, nisi me Dominationi Vestrae ex corde commendo.
Raptim Pragae, 29 Martii 1527.
Christophorus de S(zydlowiec) palatinus et capitaneus Cracoviensis ac Regni Poloniae cancellarius