Letter #328
Bona Sforza & Krzysztof SZYDŁOWIECKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1527-03-02
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico et paper damaged⌈[Magnifico et]Magnifico et paper damaged⌉ spectabili viro Ioanni Dant paper damaged⌈[Dant]Dant paper damaged⌉ischo, apud sacram caesaream et catholicam paper damaged⌈[et catholicam]et catholicam paper damaged⌉ maiestatem regio et nostro [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ oratori, nobis sincere dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lithuaniae, Mediolani Barique, princeps Rossani, Russiae totiusque Prussiae etc. domina
Magnifice et Spectabilis Vir, sincere nobis dilecte.
Accepimus Tuae S(trenuita)tis or S(incerita)tis⌈S(trenuita)tisS(trenuita)tis or S(incerita)tis⌉ litteras datas VI Decembris anni proxime elapsi, ex quibus intelleximus, sub quo cardine res nostri Ducatus Barensis versentur. Et inter cetera capitula unum nos maxime turbavit, quod scribit S(trenuita)s or S(incerita)s⌈S(trenuita)sS(trenuita)s or S(incerita)s⌉ Tua non potuisse a caesare obtinere, ut nos secundum antiquam et diutius observatam consuetudinem in Regno Neapolitano a solutione adohae, quae generaliter in illo Regno inter barones indici solet, essemus liberae pariter et immunes, sed id tantum obtinuisse, ut secundum Regni constitutiones de nobis indicaretur. Nulli dubium est, has litteras caesareas magis nobis obfuturas, quam profuturas, cum ex constitutionibus illius Regni cautum sit neminem ex baronibus posse vel debere ab hac solutione adohae excusari. Si igitur nos ad hanc contributionem compellemur, non erit absque serenissimi regis domini et consortis nostri clementissimi et nostra iniuria, et, ut apertius dicamus, levitate, quod omnino tolerandum non est. Nam si illustrissima domina dux, mater nostra colendissima recolendaeque memoriae, et multi alii, ex regia tamen stirpe progeniti, ab hac contributione fuere immunes, quomodo nos, quae regium gerimus diadema, deberemus huic contributioni satis iniuste subiacere et minoris aestimari auctoritatis iis, qui infulis regiis minime sunt decorati.
Quapropter hortamur S(trenuita)tem or S(incerita)tem⌈S(trenuita)temS(trenuita)tem or S(incerita)tem⌉ Tuam, velit manibus pedibusque, ut aiunt, contendere, ut ab hoc solutionis onere liberemur et penitus immunes redderemur, et si casu aliquo gravatae essemus pendente consultatione caesaris, postremo caesarea munificentia relevemur, ut per omnia et in omnibus eisdem immunitatibus et praerogativis, libertatibus et privilegiis perfruamur, quibus illustrissima domina dux et mater colendissima perfruebatur ad extrema suae vitae tempora.
Reliquis Tuae S(trenuita)tis or S(incerita)tis⌈S(trenuita)tisS(trenuita)tis or S(incerita)tis⌉ capitulis satis abundeque respondimus per alias nostras litteras easque tuto pervenisse credimus ad manus Tuae S(trenuita)tis or S(incerita)tis⌈S(trenuita)tisS(trenuita)tis or S(incerita)tis⌉.
Quam bene ac feliciter valere optamus.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, die II Martii anno Domini M-o D-o XXVII.
Bona regina subscripsit
Postscript:
[...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ m paper damaged⌈[m]m paper damaged⌉agnifici effecit [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉pectu litteras resignavi [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉legi. Itaque boni [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ et donatis id [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉
Valete.
C paper damaged⌈[C]C paper damaged⌉hristophorus a Schydlowyecz palatinus [...] paper damaged⌈[...][...] paper damaged⌉ et capitaneus Cracoviensis, Regni Poloniae cancellarius