Letter #3262
[Ioannes DANTISCUS] to Johann HANNAU JrHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-11-18
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioanni Hannovio
Venerabilis etc.
Quae Fraternitas Vestra de Alexandro scripsit, ad ea XVI huius sufficienter communicando illi, quae ex aula regis de eadem causa ad nos scripta erant, respondimus. Unde facile intelliget rem longe secus se habere, quam fautores Alexandri iactitant.
Nec fuit molestum nobis in causa , quam Fraternitas Vestra cum suis fratribus Gedani ratione aedium habet, ad dominum Ioannem a Werdenn scribere. Qui utinam nomine nostro non gravatim operam suam causae illi, quod eum facturum esse non dubitamus, impenderet, esset hoc nobis profecto gratissimum.
Etsi posthac Fraternitati Vestrae et eiusdem fratribus in multis prodesse poterimus, non sumus illis operam nostram denegaturi.
Quod Valentinus, frater Fraternitatis Vestrae, valetudinis suae curam gerit et opera medici utitur, nobis non displicet, modo eam sanitatem, quam cupit, illi medicus restituere posset.
Fraternitatem Vestram bene valere cupimus.
Datae ex arce nostra Heilsberg, XVIII Novembris MDXLVII.