» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #3241

[Ioannes DANTISCUS] to Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS)
Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-10-31


Manuscript sources:
1rough draft in Latin, in secretary's hand, AAWO, AB, D. 70, f. 319r-v

Auxiliary sources:
1register in German, 20th-century, B. PAU-PAN, 8250 (TK 12), f. 480

Prints:
1HE 1 No. 269, p. 245 (Latin register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Doctori Hoseo

Venerabilis etc.

Quae antea et octava huius per nuntium meum in causa honestae viduae, uxoris olim nobilis Georgii Scheveken, proconsulis Gedanensis, scripsi, Dominationem Vestram adhuc meminisse non dubito, ita ut de illis ei memoriam refricare necesse iam non sit. Nunc vero accidit, quod tum temporis dicta vidua metuebat, ne videlicet heredes defuncti eius mariti in donationem, cessionem et mutuam condescensionem bonorum terrestrium traiectus in Gitlandt et curiae apud villam Orha inter eos factas essent consensuri et pecuniam, quam ratione illorum bonorum illis deponere debet, accepturi.

Nam, cum nuper eam ob causam, ut iuxta decret{r}um regium super ea donatione latum, dictis heredibus satisfaceret et se quietem redderet, eos ad iudicium terrestre citasset ibidemque donationem et eiusdem confirmationem, deinde etiam subsecutum regium decretum, quod ad instantiam dictorum co <n> iugum in praesentia utriusque heredum , qui tum, ut exceptiones suas, si quas contra [ist]am mutuam do[n]ationem haberent, coram tribunali regiae maiestatis proponerent, eo citati fuerant, produxisset, et a iudicio, ut auctoritate sua adversam partem ad accipiendum pecuniam in sententia regiae maiestatis expressam, [q]uam illa paratam tum habuit, compelleret, petiisset.

Iudicium post lectam regiam sententiam pronuntiavit heredes dicti olim Georgii Scheveke eam pecuniam accipere debere, nec serenissimae maiestatis regiae sententiae repugnare, vel illi contravenire , praesertim cum illa tam solemniter esset lata, ut etiam in rem iudicatam iam a multis annis transierit, quorum neutrum animadvertentes, frivole et non prohibiti dicti heredes contra receptum in his terris morem ad serenissimam maiestatem regiam , cum tamen prius appellandum illis ad dominos hic consiliarios fuisset, coram notario et testibus provocarunt.

Adiunxi autem meis litteris, quas in hac causa ad serenissimam maiestatem regiam dedi, exempla sententiae regiae in ea latae et novissimum decretum iudicii terrestris, ut inde eo melius serenissima maiestas regia , reverendissimus dominus Cracoviensis et Dominatio Vestra, si priores copiae per me missae forsan sepositae essent, se informare possent. Et cum saepius memorata vidua sibi metuat, ne idem illi, quod nuper hic Elbingensibus in simili fere causa contigit, de qua etiam ad Dominationem Vestram, illi eorum secretarium commendans, scripsi, quem fortassis hic nuntius meus antevertet, eveniat, ut ea appellatio inusitate coram notario et testibus per adversam eius partem facta, in aula regis admittatur, et ita eius respectu eo citaretur. Qua potuit diligentia me rogavit, quo Dominationem Vestram citius, si tale quicquam ibidem tentaretur, praemonerem, ut illa per me edocta conatus adversariorum eius ...e quicquam , quod contra ...m esset, ibidem [im]petrent, impedire posset.

Quare plurimum rogo , cum donationem eam, quae inter virum et uxorem causa mortis fit, iura omnia tam nostra hic, quam civilia (ut vocant) legitime fieri posse, solemniter disponant, nec ea in fraudem alterius, sed mutuae inter illos de propriis bonis et peculio, quod propria industria et non ex hereditate aliqua conquisiverunt, facta sit, ea[m] etiam serenissima maiestas regia ante multos annos ratam habuit, et omnes heredum exceptiones, imposito illis perpetuo silentio, per decretum suum sustulit, ita ut plane iam vigore iuris in rem iudicatam tra[n]sierit, et nullam post latam sententiam regiam in vita mariti ea donatio impugnationem passa sit, ut Dominationi Vestrae, quod mihi promisit, huic iustissi[mae] causae et afflictissimae viduae, quarum curam gerere nobis incumbit, dee[sse] non velit, sed omni conatu in id incumbere, et apud serenissimam maiestatem regiam , reverendissimum dominum Cracoviensem, dominum vicecancellarium, cui etiam in ea causa scripsi et exempla sententiarum regiae maiestatis et iudicii terrestris misi , alios etiam proceres Regni, quorum nutu i[iu]dicia reguntur et illis subsunt, instare, ut haec insolita et nova [ap]pellandi consuetudo, contra constitutiones regias et iura hic nostra inducta, tollatur, et tandem iustus ordo iudiciorum, sine quo nihi[l] solidum respublica habere potest, nobis restituatur, nam dici non potest, quanta hic apud nos inde sit exorta confusio, ut fer[e] omnia iudicia plane contemnantur et solito more non exerceantur.

Nec dubito serenissimam maiestatem regiam quic[qua]m in hac causa contra prius latam suam sententiam pronuntiaturam, quod in praeiudicium eius vergere posset, verum multo magis eandem ratam habituram. Hoc ut Dominatio Vestra efficiat et et viduam eam commendatam habeat, quo in donatione ea et sententia regia conservetur, nec ob id ad aulam citetur, iterum atque iterum rogo.

Cui omnia faustissima a Domino Deo ex animo precor.

Da[tae] Heilsberg , ultima Octobris MDXLVII.