Letter #3237
[Ioannes DANTISCUS] to Samuel MACIEJOWSKIHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-10-25
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Domino episcopo Cracoviensi
Reverendissime in Christo etc.
Obtinuit contra spectabilem magistratum civitatis Elbingensis Petrus Schissenteuber, concivis eorum, citationem regiam, quam sub mala facta relatione causae impetratam esse non dubito, nam nisi hoc ita factum fuisset, Reverendissima Dominatio Vestra eum facile repulisset. Acta fuit haec causa coram dominis harum terrarum consiliariis superiori anno in comitiis Graudentinis et ibidem etiam per sententiam diffinitivam pro magistratu Elbingensi latam, decisa. A qua dictus Schissenteuber etiam admonitus, appellare noluit, sed dominorum consiliariorum decretum in rem iudicatam transire permisit. Postmodum vero, non metu nec quavis alia causa in iure expressa prohibitus, coram notario et testibus appellasse ad serenissimam maiestatem regiam d[i]citur. Quam appellationem nec dominis consiliariis, nec parti adversae magistratu Elbingensi unquam insinuavit, et tamen sub eius praetextu dictam citationem contra magistratum Elbingensem impetravit.
Qui ne contumaces reputarentur, secretarium eorum in ea causa ad tribunal serenissimae maiestatis regiae allegarunt et a me, cum mihi de processu causae constaret, has ad Reverendissimam Dominationem Vestram pro illis commendatitias rogarunt, quo illa, per me melius informata, iustitiae eorum non deesset , sed tandem adminiculo Reverendissimae Dominationis Vestrae a diuturnis litibus et illius importuni hominis molesta et nullis suffulta documentis et probationibus impetitione auctoritate regia liberarentur. Rem igitur ita quemadmodum exposui et non aliter actam esse Reverendissima Dominatio Vestra sibi persuadeat.
. Et cum hoc novum sit inventum eorum hominum, qui contra constitutiones regias his terris concessas , ne sportulas appellationumm iudiciis deponere sint obligati, talia effugia confingunt, plurimum rogo Reverendissimam Dominationem Vestram, velit id efficere, quo huiusmodi extraordinariae appellationes, quae frivole et nullis ex causis per partes coram notario et testibus, cum tamen coram ordinariis appellare non sint prohibitae, fiunt , in aula serenissimae maiestatis regiae non recipiantur, nisi prius ostensum fuerit appellationem a dominis consiliariis illis denegatam fuisse. Multum hac novitate constitutionibus regiis, iudiciis hic nostris et auctoritati eorum detrahitur et lites iam semel compositae et sopitae renovant[ur], partes item in faciendis expensis plurimum aggravantu[r]. Rem itaque omnibus hic gratam est factura Reverendissima Dominatio Vestra, si hoc a serenissima maiestate regia impetrare poterit.
Cui me una cum dicto magistratu Elbingensi intime commendo atque ut Reverendissimam Dominationem Vestram Deus Omnipotens diu felicem sospitet et conservet, precor ex animo.
Datae Heilsberg, XXV Octobris MDXLVII.