Letter #320
Ioannes DANTISCUS to [Piotr TOMICKI]Granada, 1526-12-06
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine gratiosissime etc. Humillimam commendationem.
Affecerunt me summa voluptate litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae, quas huc ad me frater meus Bernardus attulit, illarum enim desiderio a multo tempore flagrabam. His tam copiose, ut velim, in hac celeritate respondere non possum, dabit igitur pro sua in <me> gratia veniam.
Quod litterae meae tam incultae et prolixae maiestati regiae non displiceant, ex magno me solvit dubio, daturus sum igitur operam, dum tempus suppetet, ut, quam copiosissimas possim, transcribam semper. Quod vero tarde redduntur, id mihi imputari non debet, velim enim, quod ea hora, qua scribo, perferrentur, neque etiam diligentia ea in re maior a me desiderari potest. Fit omne id, quod possum.
De rebus Prutenis satis sum edoctus. Hic ista parum curantur, cum et de Turcis, qui iam forsan sunt in Austria, adhuc nimiam curam haberi non video. Luctum quidem ob mortem serenissimi Hungariae regis in vestibus protrahimus, cum satius esset, ut armati incederemus, ad quae adhuc non video vehementem concursum fieri, immo plus timeo, ne ambitio istorum regnorum Turcis faciliorem ad nos aditum praebeat.
Quae provisionem meam spectant, adhuc de illa certum modum non habeo, a Welzeris hoc menstruum stipendium in mutuum per litteras cambii versus Barium capio. Qui si mihi ob antiquam cum illis consuetudinem tantum non crederent, dudum hinc cum ignominia forsan abire coactus fuissem. Super hoc meum stipendium pro vestibus luctus et redemptione fratris mei, qui Fuccaris, quo huc veniret, obaeratus fuerat, centum ducatos ab ipsis Fuccaris in mutuum accepi, et alios centum in meos usus necessarios, quos petii a maiestate regia in servitio equorum meorum defalcari. Alias nihil habeo, et si quid aliud haberem, cum iam et proventus Columbinos impenderim, id etiam exponeretur, saltem ne fides mea qualitercumque suspecta fieret, id enim etiam hac legatione, et nihil aliud quaero, quod salvo honore, et cum gratia principum meorum redire aliquando liceat.
Quod Dominatio Vestra Reverendissima res sororis meae commodumque et dignitatem meam curae habet, habeo quas possum immortales gratias et scribere non possum, quantum ob id Dominationi Vestrae Reverendissimae debeo. Deus Optimus Maximus illi rependat, qui hanc in me propensionem suggessit, ego quidem daturus sum operam, quoad eius a me fieri potest, ne umquam ingratus offendar.
Id, quod Dominatio Vestra Reverendissima manu propria de sua aegritudine ad me perscripsit, sane intellexi, dedi igitur per alium medium medicum Cornelii Scepperi, et ipsemet apud duos hic seniores et praestantiores medicos, operam proposuimusque illis quaestionem aegritudinis Dominationis Vestrae Reverendissimae, eamque, quantum potuimus, illis declaravimus, ad quam consilia sua, bene a me donati, conscripserunt, quae hic coniunxi. Isti hic habentur pro doctioribus, Latinitas tamen et ortographia non respondent, modo res ipsa prodesset Dominationi Vestrae Reverendissimae, nihil quod mihi posset accidere gratius. Unus illorum doctor Liberalis est Venetus credo, alter doctor Alvarus est Hispanus, habenturque in magna hic aestimatione, et sunt cum caesare et cum primis dominis hic semper. Utinam consiliis suis Dominationi Vestrae Reverendissimae, quod summopere cupio, prosint.
Alia quae hic aguntur, Dominatio Vestra Reverendissima ex meis ad maiestatem regiam intelleget, hoc tamen addendum est. Dixit mihi heri nuntius serenissimi Angliae regis nuper huc missus et rursus a caesare subito expeditus, quod illi caesar heri in expeditione proprio ore dixisset, ut diceret regi suo, quod illum omnium rerum et tractatuum suorum cum rege christianissimo constitueret arbitrum, et quicquid inter eos faceret, numquam infectum habere vellet, voluitque deponere symbolum, si quis auderet, quod ante decursum trium mensium inter caesarem et regem Franciae concordia et pax confecta esse deberet. Haec inter cenandum mecum multis audientibus clare praedicabat. Is nuntius est iste, qui Fabianum meum secum per Galliam pro suo famulo tuto perduxerat, nobilis et bonus iuvenis, de quo Fabianus latius.
Caesar accelerat ad istam Castiliam voluitque cancellarius, et rogavit me seorsum, ut cum eo procederem, nescio quos tractatus mecum habiturus, suspicor de maiestate regia et post mortem serenissimi Hungariae regis de istis regnis. Iturus sum cum eo, si mulas pro sarcinis meis habuero, de quibus summa nunc est difficultas, laborat tamen pro me cancellarius, qui etiam adhuc aliquibus eget. Numquam vidi curiam tam male ordinatam, ut est ista. Non habetur hic respectus personarum, immo despectus. Quae turbae hic esse solent in exitu, Fabianus referet.
Quod reliquum est, commendo me cum fratre meo Georgio humiliter Dominationi Vestrae Reverendissimae et rogo qua coepit me gratia prosequatur, efficiatque, ut aliquando ex his turbinibus redire possim. Si in eis vivendum est, malo{s} illos domi quam foris perpeti. Reverendissimo domino Premisliensi ad praesens scribere non potui, commendo me, et illi omnia fausta precor.
Datae Granatae in Betica Hispaniae, sexta die Decembris anno Domini 1526
Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus servus Ioannes Dantiscus