Letter #3183
Sigismund II Augustus Jagiellon to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1547-08-05
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-08-11 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi sincere nobis dilecto
Sigismundus Augustus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masouiae etc. dominus et heres
Reverendissime in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Quae Paternitas Vestra et litteris, et schedula sua scripsit, intelleximus. Cum autem non sit, quod respondeamus, breviores simus oportet. Illud tamen certo sibi polliceri potest, quod a iusto et honesto nequaquam deflecti patiemur, quominus unusquisque iure suo gaudeat – id, quod pro viribus nostris semper curaturi sumus. Novi si quid habuerit certi Paternitas Vestra, scribat saepius.
Vilnae, die V mensis Augusti anno Domini M-o D-o XLVII-o.
Ex commissione serenissimae maiestatis regiae propria