Letter #3180
Martin ALLEXWANGEN to Ioannes DANTISCUSPiotrków, 1547-08-03
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-08-10 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, Domino Ioanni Dei gratia episc superinscribed⌈cc superinscribed⌉opo Varmiensi, domino suo clementissimo ad manus proprias
Perpetua mea et numquam intermoritura fidelitatis meae studia cum debita fidei integritate coniuncta quam humiliter Reverendissimae Paternitati Vestrae offero.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine benefactor clementissime.
Litteras Reverendissimae Paternitatis Vestrae omni, qua decet, reverentia et animi observantia accepi, quas iterum atque iterum legi. Ex quibus intellexi Reverendissimam Paternitatem Vestram meam erga se pietatem benevolentiamque facile perspicere, cum illud ipsum gravissimum et sanctissimum nomen pietatis levius mihi videatur esse meritis meis erga Reverendissimam Paternitatem Vestram. Sed haec omnia (meo quidem iudicio) ex singulari quadam amor written over nim⌈nimmormor written over nim⌉is abundantia Reverendissimae Paternitatis Vestrae erga me exoriri puto, ut etiam nesciam, ob quam virtutis indolem Reverendissima Paternitas Vestra me a teneris unguiculis usque (ut dicitur) ornare non destitit. Quapropter, cum tantus sit numerus tantaque magnitudo beneficiorum Reverendissimae Paternitatis Vestrae, ut etiamsi conarer vitam sanguine commutare, tamen neutiquam me ullam partem beneficiorum assecutum esse videar. Ob hanc igitur causam vitam mihi acerbam puto.
Pro officio meo me facturum puto, cum animus hominis novarum rerum semper sit cupidus, Reverendissimae Paternitati Vestrae significari ex hac imposita charta, quid Tridenti nuper evenerit ab homine quodam malevolo, qui invectivam quandam contra patres in synodo congregatos conscripsit, quovis probro certe dignus.
Legatum quoque Turcae 2 Augusti written over e⌈eii written over e⌉ advenisse ad maiestatem regiam. Quid novi attulerit, non auditur. Si quid erit, quod scitu fuerit dignum, Reverendissimae Paternitati Vestrae non committam, quin written over m⌈mnn written over m⌉ significabo per certos nuntios.
His me Reverendissimae Paternitati Vestrae cum omnibus fortunis meis animique propensi fidelitate ac studiorum meorum sedulitate quam diligenter commendo ac ut Deus Optimus Maximus Reverendissimam Paternitatem Vestram in multos annos vitae feliciter conservet, perpetuo precor.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Piothrcoviae, 3 Augusti anno M-o D-o XLVII.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae addictissimus cliens Martinus Alexwange