Letter #3135
Ioannes DANTISCUS to Bona SforzaHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1543-04-05
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioannes Dantiscus Episcopus Varmiensis Bonae Reginae Poloniae
Serenissima Reginalis Maiestas et Domina, domina clementissima. Humillimam servitiorum et orationum mearum commendationem.
Post eas, quas prima huius ad Serenissimam Maiestatem Vestram dedi, hoc quod prius de occiso Scotiae rege scripsi, constans fama confirmavit addens insuper, quod principes illi viri Scoti, quos rex Angliae captivos habuit et largiter donatos a se in Scotiam dimiserat, ab archiepiscopo et primate illius regni eiusque partes sequentibus in quodam Scotiae castro obsessi proditoresque ac desertores regis sui declarati atque iterum capti ms. rapti(!) ⌈capticapti ms. rapti(!) ⌉, in Angliam sunt remisi. Quae res si sic habet, ut certo fertur, regem Angliae spes sic<c>a destituet. Scribitur etiam, quod rex ille armatas naves centum in Hispaniam misit, quibus Caesar suis navibus ducentis coniunctus ex Hispania ad Belgas inferioris Germaniae profecturus perhibetur, quodque a rege Angliae Gallis publicum indictum sit bellum, unde orbis Christianus novas habiturus est turbas.
Inter domum Burgundiae et Geldriensem ms. Geldecensem(!) ⌈GeldriensemGeldriensem ms. Geldecensem(!) ⌉ dissidium componi non potuit, quod hac aestate instante non parvam rerum perturbationem pariet. De Sueciae tyranno, quod prius: nempe milites eum conscribere adhuc rumor est non raucus. Hamburgenses, qui numerosas educere possunt naves, quarum non paucas a Burgundionibus per pacta ac foedera recuperarunt, illis iuncti relictis Danis in Angliam et in portus BJ, 6657, f. 396v solitos navigationem struunt.
Haec sunt, quae de novis parens Serenissimae Maiestatis Vestrae iussis cum hoc nuntio scribenda se offerunt. Cum quo mihi inter eundum occursuro, si Serenissima Maiestas Vestra rescribi commiserit (quod summopere peto), ad ea praesertim, quae adhuc affecta manu in scheda exaravi, gratissimam mihi gratiam impartiet Serenissima Maiestas Vestra. Cui me suppliciter commendo atque omnia faustissima in aetate diutissime florente a domino deo intime precor.
Ex Heilsberg, quinta Aprilis MDXLIII.