List #3099
[Ioannes DANTISCUS] do Gregorius, organist at Vilnius CathedralHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-05-30
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarz Zwykły tekst Tekst + komentarz Tekst + aparat krytyczny
Gregorio organistae
Honeste Domine.
Salutem.
Non opus erat tantis gratiarum actionibus nostra in v[os] collata beneficia prosequi . Fecimus id semper libenter et adhuc facturi sumus, si modo res vestras nostro adminiculo et opera promovere possemus. Quod nostrae litterae acceptae fuerunt reverendissimo domino episcopo Vilnensi et vobis multum profuerint, gratum nobis fuit intelligere, et post hac, si opus erit vestram personam eius reverendissimae dominationi commendare non desinemus, cui etiam nunc scripsimus et rogamus, ut hunc nostrum nuntium ad eius reverendissimam dominationem deducatis, et una cum illo nostras litteras illi reddatis etc.
Datae ut supra.
Varmiensis