Letter #308
Ioannes DANTISCUS to [Krzysztof SZYDŁOWIECKI]Granada, 1526-10-14
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Illustris et Magnifice Domine, domine gratiosissime. Humillimam commendationem.
Quod nuper cum familiari meo
Ea, quae hic egi hactenus et quaecumque de novis rebus obtulerunt, longo volumine ad maiestatem regiam perscripsi, inde Illustritas Vestra omnia habunde intelliget, nolui in his igitur esse morosior.
Tractatur hic postquam pontifex per istos tumultus nuper in urbe excitos ad conditiones redactus est per regem christianissimum de obsidum recuperatione veneruntque ab illius maiestate hodie litterae ad caesarem, sed adhuc, quid in eis habeatur, sciri non potest, creditur tamen, quod et propter Turcarum impetus, et ad agendam victoriam serenissimi Hungariae regis, quae iam hic passim habetur certissima, tractatus aliqui fieri debeant redditis obsidibus, ut tandem communibus Christianorum armis vires infidelium reprimantur, quod faxit Christus, quia non est alius, qui pugnet pro nobis.
Alia hoc tempore non occurrunt. Commendo me humillime Illustri Magnificentiae Vestrae et rogo summopere pro sua in me gratia ac pro longis et duris servitiis meis apud serenissimam
Datae
Illustris Magnificentiae Vestrae humillimus servus