Letter #3079
Piotr ZBOROWSKI to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1547-04-12
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-04-19 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc., domino, do[min]o suo gratiosissimo
Reverendissime in Christo Pater, Domine, domine mihi gratiosissime.
Oblata mei officiorumque meorum et studiorum omnium in gratiam Reverendissimae Paternitatis Vestrae commendatione officiosa.
Paucis ante diebus litteras Reverendissimae Paternitatis Vestrae gratiae, benevolentiae, omnis denique favoris refertas accepi, quibus lectis non minus affectus fui, quam si essem aliqua molestia aut periculo levatus. Intellexi enim illam ipsam veterem, qua me semper a primis annis Reverendissima Paternitas Vestra amplecti dignata est, gratiam et omnem benevolentiam non abolitam, nec spatio temporis excussam, nec officiorum meorum silentio pollutam, nec alia quavis neglegentia robigine decoloratam esse. Gratias igitur, si verba suppeterent animo, Reverendissimae Paternitati Vestrae omnibus modis agere conarer, sed eae ipsae Reverendissimae Paternitatis Vestrae litterae tanti mihi sunt, ut nullo pacto credam me illis rescribendo satis facere posse. Deum tamen optimum maximum precabor, ut mihi gratiam suam sanctam largiri dignetur, quo pacto Reverendissimae Paternitati Vestrae tantam gratiam, tantam benevolentiam perpetuis officiis studiisque meis omnibus recompensare queam.
Porro ex litteris Reverendissimae Paternitatis Vestrae, quod in negotio publico terrarum Prussiae opera et diligentia mea dominis oratoribus, dominis meis gratiosis et fautoribus observandis apud sacram regiam maiestatem non defuerim, gratum Reverendissimae Paternitati Vestrae esse perspectum habeo. Sed cum adhuc unum finem studia mea, rationes omnes et animi propositum collocaverim, ut non solum iis, qui sub manu sacrarum regiarum maiestatum, dominorum nostrorum clementissimorum sunt, verum et advenis et ceteris omnibus causam iustam habentibus, in omni re iusta, quantum aequitas permitteret, opera mea, studio, diligentia, consilio denique prodessem. Maxime vero promptiorem et diligentiorem me esse decet, quod et summopere nitor ad promovendas res Prutenicas, idque cum ob singularem gratiam benevolentiamque Reverendissimae Paternitatis Vestrae et animum propensum dominorum oratorum, quem mihi, quam ut par es[t] dici, exhibuerunt, tum ob libertatem quam quosque, qui auxilio De[i] gradum aliquem dignitatis assecuti sunt, firmiter tueri ac defendere.
Adductus igitur rationibus his, ita ut decuit aequumque fuerat, dominis oratoribus, dominis meis gratiosis et amicis observandis opera, licet exigua, prodesse apud sacram regiam maiestatem, dominum nostrum clementissimum {clementissimum}, conatus sum conaborque, et maxime nunc, citra omn[em] fucatam simulationem scriptis Reverendissimae Paternitatis Vestrae percitus, ut ope[ra] mea inanis non esset. Quamvis autem sacra regia maiestas iunior, dom[inus noster] clementissimus, a sacra regia maiestate seniore nondum responsum acceperit, a[d] me tamen scriptis ab amicis meis perlatum est preces magnifici Ioannis a Baysen castellani Elbingensis exaudituras esse bonum ... opinatur successum habituras. Quare et ego ad eam spem deducor et cetera negotia Prutenica prospere successura, quod flagra[nte] desiderio exspecto fieri.
Novi nihil mihi est, quod Reverendissimae Paternitati Vestrae significem hisce litteris. Pridie regiae maiestatis iunioris cubicularius e Cracovia venit, qui ait comitias(!) C[ra]coviae iam esse finitas, in quibus inter cetera id praecipue consti[tutum] st, ut esset generalis expeditio in bellum, quamvis hostis Regni nondum ...tris est, sed tamen ut omnes essent parati, si necessitas postularetur, nam a[u]ditur hostes Regni aliquid moliri contra regem nostrum. Deinde [his] in comitiis nuntii terrarum petierunt a sacra regia maiestate seniore, ut sua sacra [regia] maiestas pro sacra regia maiestate iuniore mittere eique res regendas, quas maiestas sua regia regere nequit prae senectute, committere dignaretur. Quod sua regia maiestas senior brevi se facturam pollicita est.
Plura si qua contigerint Reverendissimae Paternitati Vestrae oblato certo nuntio sine mora scribam. Interim Reverendissimam Paternitatem Vestram maiorem in modum oro et Reverendissima Paternitate Vestra sua gratia et singulari benevolentia, qua me Reverendissima Paternitas Vestra amplecti coepit, non desistere dignetur. Quod ego perpetuis et paratissimis officiis meis promereri enitar Reverendissimae Paternitati Vestrae.
Cuius gratiae me meaque omnia officia commendo et Eandem salvam, incolumem et faustam in annos quam longissimos esse ex animo opto et desidero.
Datae e Vilna, XII mensis Aprilis, anno a nato Salvatore mundi M-o D-o XLVII.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae officiosus et ad vota paratissimus Petrus a Sborowo castellanus Malogostensis et sacrae regiae maiestatis iunioris curiae magister.
Postscript:
Id quoque significandum putavi Reverendissimae Paternitati Vestrae dominum Bronyewsky, qui ad caesarem Turcicum a sacra regia maiestate seniore <missus esset>, ad proximum Pascha venturum. Nam eius praecursor venit iam Cracoviam, qui ait caesarem Turcicum cum ingenti exercitu parare profectionem ad oppugnandam Viennam.