⌊⌋ ⌊reverendissimo domino Cracoviensi⌋ hunc adolescentem ⌊Martinum Alexsuange⌋ famati ⌊Iacobi ab Alexsuange⌋ consulis Elbingensis filium, qui mihi aliquandiu loco scribae inservivit, ut ⌊eum⌋ pro servitore susciperet et cancellariae scribis coniungeret, in eo ut ⌊illi⌋ Dominatio Vestra, ne haec a ⌊reverendisimo domino Cracoviensi⌋ detrectetur, sed aliquod tantum servitium apud eundem obtineat, sua opera adesse velit, plurimum rogo .
Sin vero hoc fieri non posset, quod tamen minime spero, ⌊eum⌋ ad se, ut illi inserviat, recipiat. Experietur in ⌊eo⌋ hominem probum et fidelem , qui illi etiam utilis esse poterit. Idque non tantum meo, sed etiam ⌊parentis⌋ ⌊eius⌋ , viri honesti nomine, qui non ultimum dignitatis locum apud suos obtinet, faciat. ⌊Quem⌋ ea re non parum sibi devinciet atque id efficiet, ut omni officii genere hoc compensare et promereri non est intermissurus erga Dominationem Vestram. Quam felicissime valere opt[o] ex animo.