Letter #306
Ioannes DANTISCUS to Bona SforzaGranada, 1526-10-13
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissima Reginalis Maiestas et domina, domina mea clementissima. Humillimam fidelis meae servitutis commendationem.
cf.
Dominus magnus cancellarius me iuvit et cofirmavit plurimum, qui se summopere Maiestati Vestrae Serenissimae commendat, et annexas mittit litteras. Meritus est certe non solum id, quod cum Fabiano scripsi, sed etiam quiddam maius, quod summae prudentiae Maiestatis Vestrae Serenissimae relinquo.
Habeo, quas exiguitas mea potest, Maiestati Vestrae Serenissimae immortales gratias, quod cum sic a maiestate regia ut ab omnibus dominis et amicis meis sum desertus, non tamen a Maiestate Vestra Serenissima deseror, quae me saepius suis litteris ab inferis reducit et consolatur. Accepi post
Redditae mihi sunt hic item cf.
Scribit etiam, quod amicorum meorum curam su<s>ceperat resque meas et sororis meae maiestati regiae Gdani existenti commendaverit, pro quo non quas debeo, non enim opis est nostrae, sed quas possum, immensas Maiestati Vestrae Serenissimae gratias habeo. Angit me tamen hoc, quod nesciam, quid
Quod spectat dominum Ludovicum Aliphium, ad id copiose rescripsi, ut etiam ex duplicatis his coniunctis ad Maiestatem Vestram patebit et quemadmodum prius rogavi, si quid praeces meae possunt, adhuc obsecro et obtestor, cum ob id, quod deportatus est iste Antonellus nihil rebus Maiestati Vestrae Serenissimae detrimenti allatum est, neque allaturum velit. Dominum Ludovicum, si extra gratiam est, rursus eum in illam assumere et ut prius prosequi. Ego certe illum pro viro bono et Maiestati Vestrae Serenissimae fidelissimo cognovi.
Litteras Maiestatis Vestrae Serenissimae ad dominum magnum cancellarium illi cum mandatis mihi iniunctis reddidi, qui illas humanissime suscepit fueruntque sibi quam gratissimae et respondit, quemadmodum consuevit semper, ubi posset, rebus Maiestatis Vestrae Serenissimae commodare se id oppido quam libentissime facturum rescripsitque Maiestati Vestrae, ut etiam his coniunctis videbitur.
Domino Sigismundo Loffredo benevolentiam Maiestatis Vestrae Serenissimae exposui, quam, ut praeseferebat, animo gratissimo accepit ostenditque mihi litteras domini Sccipionis de Summa fratris sui uterini, qui illum rogat et hortatur pro ea gratia, quam habet a Maiestate Vestra, quod toti statui Barensi sit praefectus, ut res et negotia Maiestatis Vestrae Serenissimae curae et cordi habeat. Dixitque mihi Loffredus, quod legatarii hic pro testamenti executione solicitarent, se tamen effecturum, quod nihil novi super hoc, quod prius hic expedivi, obtineatur. Collocutus sum etiam ea de re cum domino cancellario, qui ididem est pollicitus seque bene observaturum, si quod novum molimen ab aliquo in hac causa fieret.
Reverendissimo domino archiepiscopo Barensi hic etiam exhibitionem et propensionem Maiestatis Vestrae Serenissimae erga illum exposui et litteras reddidi, quas grato animo accepit, et, ut est vir aulicus, more aulico plurima in rem Maiestatis Vestrae Serenissimae, ubi commodare posset, promisit hasque adiunctas Maiestati Vestrae Serenissimae rescripsit. Fui item superioribus diebus etiam apud
Frater Baptista Carthusiensis venerat huc cum legato cardinalis de Salviatis et in Hispali atque hic etiam fere semper fuit aeger illiusque opera immo etiam ipsius domini cardinalis nihil hic rebus Maiestatis Vestrae Serenissimae prodesse potuit. Scripserat bonus pater Maiestati Vestrae Serenissimae . Litteras eius misi ad dominum Nicolaum Antonium Carminianum. Cur redditae non sint me praeterit.
Venerat huc 26 Iunii praeteriti caduceator Welzerorum aurei, qui cum domino de Bredam apud Maiestatem Vestram fuerat, reddiditque mihi litteras Maiestatis Vestrae 24 Octobris anni 1525 Cracoviae datas, in quibus sibi Maiestas Vestra Serenissima plurima de his pollicetur et credo, quod illos bene donatos a se dimiserit. Dominus de Bredam huc non venit neque, ut dicitur, venturus unquam. Iste caduceator tantum hic potest apud caesarem, quantum apud Maiestatem Vestram servus culinae. Ostendit mihi picturas et simulacra Utriusque Maiestatis et serenissimae dominae reginulae et deinde numquam a me visus est. Intellexi miserum ad duorum mensium decursum laborasse antequm admissus fuerat, ut caesari picturas istas monstraret. Etiam si ipse dominus de Bredom hic fuisset, nullum argumentum contra viceregis conclusiones valuisset.
Serenissima domina Catherina soror caesaris adhuc ex Madrillis anno praeterito missa fuit in Portugaliam ad regem coniugem suum, illaque confirmavit hoc matrimonium caesaris in Hispali ipsa Dominica Letarae consummatum, ex quo iam ultra mensis unius spatium domina imperatrix praegnans dicitur.
De provisione mea et
Praescripsit mihi Maiestas Vestra Serenissima in eisdem litteris viam, per quam Maiestati Vestrae Serenissimae scribere et commissiones hic expeditas mittere debeam, per Italiam scilicet ad manus Welzererorum. Eam ad praesens rebus sic stantibus in hoc motu et turbine insequi non est integrum, cum iam compertum habemus aliquotiens litteras esse interceptas. Quapropter adactus fui Fabianum cum his expeditionibus per Galliam cum nuntio regis Angliae, qui illius curam suscepit, et cum litteris oratoris hic regis Franciae ad Maiestatem Vestram Serenissimam transmittere easque expensas facere. Quod etiam hoc tempore necessitate id exigente feci, dabit itaque Maiestas Vestra Serenissima veniam. Ego certe velim, quod quam minimis expensis omnia fieri possent, necessitati tamen leges non praescribuntur. Litteras meas, quas 24 Februarii tam copiosas ex Toleto scripsi, ut Maiestas Vestra Utraque omnium rerum, quae hic erant actae, habeant notitiam, non abs re curavi, ut quantocius mitterentur. Quod si factum est contra Maiestatis Vestrae Serenissimae voluntatem via ordinaria deinceps et posta se offerente incedam et humiliter peto hoc mihi delictum remitti.
Postremo mihi iniungit Maiestas Vestra Serenissima, quod animo bene debeo advertere, ne cuiquam litterae exemptionis a iurisdictione Maiestatis Vestrae darentur, et si qui tales forsan habuerint, ne observatorias hic desuper obtineant. Contuli me igitur ad dominum magnum cancellarium, ac illi socio hoc negotium exposui. Ille tales litteras suo tempore numquam datas fuisse asseruit neque etiam dari debere umquam pollicitus est, preterea eam se hunc curam habere, ne istiusmodi exemptoriae seu conservatoriae contra iuris ordinem hic expediantur. Locutus sum etiam cum domino Sigismundo Loffredo, qui hoc idem se curaturum promisit et dixit mihi inter alia, cum etiam de domino Ludovico Aliphio sermo incidisset, quod ista Antonelli asportatio parvam hic habuisset existimationem. Nihilominus Maiestatem Vestram Serenissimam admonere deberem, ne hoc amplius fieri permitteret, sed ibidem in regno omnia exsequerentur offerens se Maiestati Vestrae Serenissimae quantum illi ratione officii sui liceret ad omnia propensissimum, quemadmodum ex hoc nuntio meo Fabiano latius coram intelliget.
Accepi etiam post aliquot inde dies, cum iste mihi a Fuccaris essent redditae, duplicatas earum ex urbe per Welzeros mihi missas causamque morae esse nihil aliud, quam hanc bellorum insecuritatem arbitror, idcirco latius nunc per Fuccaros versus Antwerpiam has litteras et commisiones mittere mihi visum est, quousque isti motus in Italia durant. Quibus sedatis iter mihi praescriptum repetam.
Redditae mihi sunt item 1526-10-12⌊heri1526-10-12⌋ per
Quod vero ab eo tempore usque ad 1526-09-01⌊primam diem Setembris1526-09-01⌋ non scripsi, haec fuit potissimum causa, quod in hoc dubio de
Mandat mihi in his litteris Maiestas Vestra Serenissima suo et
Caute tamen, pro meo rudi iudicio, Maiestati Vestrae agendum censeo, ne se his turbis immisceat. Ludus iste nondum habet finem, et caesaris vires non sunt adeo attritae, ut forsan plures suspicantur, quod nihil possint amplius. Possent etiam res
Vult etiam Maiestas Vestra Serenissima, quod usque ad castelli castellanique et usque ad ultimam iurium decisionem, si in his forsan Maiestas Vestra hic impetita fuerit, manere hic debeam hortaturque me clementissime, quod usque ad finem, a quo omnia denominantur, sine taedio perseverem. Id libenter omni, qua debeo et qua cepi, fide cura et studio facturus sum, iam enim in animum induxi non fieri hoc sine numine Divum, ut qui superioribus annis in coniugio Maiestatis Vestrae Serenissimae primus apud
Scribit Maiestas Vestra Serenissima, quod de ex<p>ensis, quas facere oportet, non debeam turbari. Id certe difficillimum est, cum tot et tantae pecuniae exponuntur, quibus intra me saepe in admirationem ducor vereorque ne apud nostros, ubi tantae expensae non sunt in usu, suspicionem mihi pariant, quam tamen, si qua nota fuerit, fide et calculo meo in reditu liquido diluam. Viam etiam habendorum nummorum, quam mihi Maiestas Vestra Serenissima praescribit, apud
Laudem, quam stillo et ordini litterarum mearum Maiestas Vestra Serenissima tribuit, non merui equidem, nam tumultuario calamo ut quaeque se mihi obiter offerunt ex tempore annoto habeo nihilominus pro eo favore et propensione, qua scripta mea tam multa et extemporaria prosequitur immortales Maiestati Vestrae Serenissimae gratias, daturusque sum semper operam quemadmodum mihi manda[vit], ut deinceps sum in scribendo quantum possim copiosissimus.
In fine litterarum Maiestas Vestra Serenissima dignata est scribere, quod effecerit mihi in ecclesia Cracoviensi et Varmiensi primum nominationis locum ubertimque gratiam suam erga me declaravit et per hoc breve apostolicum, cuius exemplum mihi misit, et per cessionem domini Caroli Antonii, quam ad votum Maiestatis Vestrae Serenissimae fecit, pro qua gratia et clementi cura, quam ad fortunarum mearum accessionem gerit, eas quam maximas possum gratias ago habeoque, humillimeque rogo, quemadmodum cepit hanc suam clementissimam in me propensionem, prosequatur habitura me semper ad omnia sua servitia fidelem servum et mancipium perpetuum.
Haec sunt, quae ad istas ternas litteras Maiestatis Vestrae Serenissimae, quae mihi post Fabiani discessum sunt hic redditae, ad praesens rescribenda duxi. Alia, quae spectant ress Maiestatis Vestrae Serenissimae habunde in volumine ad Maiestatem Regiam descripsi, praesertim quam ego spem de castro Barensi habeam , in qua per hoc biduum non parum sum confirmatus, significavit enim mihi illustris dominus comes de Nassaw, quod bene sperare debeam, omnia in rem Maiestatis Vestrae Serenissimae bene successura misitque mihi has coniunctas ad Serenissimam Regiam et Vestram Maiestatem ex quibus fortassis latius illius animum intelliget.
De vicerege etiam credo non tantum deinceps metuendum, quantum prius, caesar namque illi abundatissime providit. Dedit ei in primis principatum Sulmonensem ex quo de puris proventibus ultra sedecim millia ducatorum percipere potest. Item ex praeementiis et praerogativis, quas illi etiam caesar super eo principatu concessit, fertur habiturus valorem 4 millium ducatorum. Accepit praeterea a caesare comitatum Astensem a quo potest habere 12 millia ducatorum et comitatum de la Roche in Arduenna non parum valoris, praeter alia, quae illi caesar dedit in regno Neapolitano ratione officii et ex gratia, censeturque passim ab omnibus quod ad octuaginta millia ducatorum de proventibus annuis habere possit. Principatum istum cum duobus comitatibus habet iure hereditario pro se et suis descendentibus in perpetuum. Dixit tamen mihi dominus cancellarius, qui illi omnia desuper privileggia gratis remisit quod si moriretur, quemadmodum astra id brevi futurum minuantur, filiis illius alibi in Flandria levioribus provideri posse.
Intellexi a domino Sigismundo Loffredo, quod Maiestas Vestra Serenissima nescio quibus rebus suis dominum Ludovicum de Monte Alto praefecerit, unde timeo, quod ovem lupo commisit, dixit enim mihi quodam tempore dominus cancellarius ironice per antiphrasim, quod Maiestas Vestra meliores in hac curia non habeat procuratores, quam viceregem et Ludovicum de Monte Alto. Qua de re Maiestas Vestra, quae alias est prudentissima, sit cauta et omni spiritui non credat.
Id, quod ego scripsi in fine voluminis ad
Dignetur item Maiestas Vestra per occassionem non oblivisci istius negotii, quod in discessu meo ex
Datae
Serenissimae Maiestatis Vestrae humillimus servus