Quae de inventario et relictis bonis defuncti olim ⌊parrochi⌋ in ⌊Braunswalt⌋ ad nos ⌊⌋ Fraternitas Vestra, nobis non displicent, ut ea partim ad structuram ecclesiae et parrochiae conferantur, partim etiam pauperibus, quos negligi nolumus, distribuantur, in quo Fraternitatis Vestrae conscientiam oneramus. Cum etiam ⌊focariam⌋, quam habuit, ⌊illi⌋ multum inservisse et suppellectilem suam ad eum una cum pecoribus detulisse dicatur , ut Fraternitas Vestra huius similiter rationem haberet atque illi, quae ad eam pertinent, quibus aliqua de relictis bonis parrochi addet, concederet, ne frustra famula eius fuisse videatur, velimus.
Nova, quae ⌊⌋ suis inseruit Fraternitas Vestra et nunc passim sub ⌊principe⌋ circumferuntur, antea etiam ad nos perlata fuerunt. Quibus tamen fidem non habuimus, sed ea, ut pleraque alia, falsa et vana esse iudicavimus. Quo autem Fraternitatem Vestram consolemur et illi certiora communicemus, mittimus exemplum litterarum, quae ad ipsum dominum ⌊ducem⌋ scriptae sunt, unde totam historiam belli, et quid hactenus tam a ⌊caesarea maiestate⌋, quam protestantibus actum sit, plenius cognoscere poterit. Verum cum hae litterae privatim ad ⌊principem⌋ scriptae sint, et ad nos heri a dominis legatis per proprium nuntium ex ⌊Ragnet⌋ XXVIII Ianuarii secretim missae, nolumus, ut eas aliis communicet Fraternitas Vestra, sed sibi tantum legat atque per venerabilem dominum ⌊Ioannem Hannovium⌋, nepotem nostrum, nobis remittat.
Quam bene valere optamus.